The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

KATA LOUKAN (Luke) 14 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxLuk 14:1 - et factum est cum intraret in domum cuiusdam principis Pharisaeorum sabbato manducare panem et ipsi observabant eum
Unchecked Copy BoxLuk 14:2 - et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum
Unchecked Copy BoxLuk 14:3 - et respondens Iesus dixit ad legis peritos et Pharisaeos dicens si licet sabbato curare
Unchecked Copy BoxLuk 14:4 - at illi tacuerunt ipse vero adprehensum sanavit eum ac dimisit
Unchecked Copy BoxLuk 14:5 - et respondens ad illos dixit cuius vestrum asinus aut bos in puteum cadet et non continuo extrahet illum die sabbati
Unchecked Copy BoxLuk 14:6 - et non poterant ad haec respondere illi
Unchecked Copy BoxLuk 14:7 - dicebat autem et ad invitatos parabolam intendens quomodo primos accubitus eligerent dicens ad illos
Unchecked Copy BoxLuk 14:8 - cum invitatus fueris ad nuptias non discumbas in primo loco ne forte honoratior te sit invitatus ab eo
Unchecked Copy BoxLuk 14:9 - et veniens is qui te et illum vocavit dicat tibi da huic locum et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere
Unchecked Copy BoxLuk 14:10 - sed cum vocatus fueris vade recumbe in novissimo loco ut cum venerit qui te invitavit dicat tibi amice ascende superius tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus
Unchecked Copy BoxLuk 14:11 - quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur
Unchecked Copy BoxLuk 14:12 - dicebat autem et ei qui se invitaverat cum facis prandium aut cenam noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites ne forte et ipsi te reinvitent et fiat tibi retributio
Unchecked Copy BoxLuk 14:13 - sed cum facis convivium voca pauperes debiles claudos caecos
Unchecked Copy BoxLuk 14:14 - et beatus eris quia non habent retribuere tibi retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum
Unchecked Copy BoxLuk 14:15 - haec cum audisset quidam de simul discumbentibus dixit illi beatus qui manducabit panem in regno Dei
Unchecked Copy BoxLuk 14:16 - at ipse dixit ei homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos
Unchecked Copy BoxLuk 14:17 - et misit servum suum hora cenae dicere invitatis ut venirent quia iam parata sunt omnia
Unchecked Copy BoxLuk 14:18 - et coeperunt simul omnes excusare primus dixit ei villam emi et necesse habeo exire et videre illam rogo te habe me excusatum
Unchecked Copy BoxLuk 14:19 - et alter dixit iuga boum emi quinque et eo probare illa rogo te habe me excusatum
Unchecked Copy BoxLuk 14:20 - et alius dixit uxorem duxi et ideo non possum venire
Unchecked Copy BoxLuk 14:21 - et reversus servus nuntiavit haec domino suo tunc iratus pater familias dixit servo suo exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc
Unchecked Copy BoxLuk 14:22 - et ait servus domine factum est ut imperasti et adhuc locus est
Unchecked Copy BoxLuk 14:23 - et ait dominus servo exi in vias et sepes et conpelle intrare ut impleatur domus mea
Unchecked Copy BoxLuk 14:24 - dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit cenam meam
Unchecked Copy BoxLuk 14:25 - ibant autem turbae multae cum eo et conversus dixit ad illos
Unchecked Copy BoxLuk 14:26 - si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam suam non potest esse meus discipulus
Unchecked Copy BoxLuk 14:27 - et qui non baiulat crucem suam et venit post me non potest esse meus discipulus
Unchecked Copy BoxLuk 14:28 - quis enim ex vobis volens turrem aedificare non prius sedens conputat sumptus qui necessarii sunt si habet ad perficiendum
Unchecked Copy BoxLuk 14:29 - ne posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere omnes qui vident incipiant inludere ei
Unchecked Copy BoxLuk 14:30 - dicentes quia hic homo coepit aedificare et non potuit consummare
Unchecked Copy BoxLuk 14:31 - aut qui rex iturus committere bellum adversus alium regem non sedens prius cogitat si possit cum decem milibus occurrere ei qui cum viginti milibus venit ad se
Unchecked Copy BoxLuk 14:32 - alioquin adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea quae pacis sunt
Unchecked Copy BoxLuk 14:33 - sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet non potest meus esse discipulus
Unchecked Copy BoxLuk 14:34 - bonum est sal si autem sal quoque evanuerit in quo condietur
Unchecked Copy BoxLuk 14:35 - neque in terram neque in sterquilinium utile est sed foras mittetur qui habet aures audiendi audiat
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization