Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1
The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

KATA LOUKAN (Luke) 24 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
(Mat 28:1–10; Mar 16:1–8; Jhn 20:1–10 )
Unchecked Copy BoxLuk 24:1 - una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quae paraverant aromata
Unchecked Copy BoxLuk 24:2 - et invenerunt lapidem revolutum a monumento
Unchecked Copy BoxLuk 24:3 - et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu
Unchecked Copy BoxLuk 24:4 - et factum est dum mente consternatae essent de isto ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti
Unchecked Copy BoxLuk 24:5 - cum timerent autem et declinarent vultum in terram dixerunt ad illas quid quaeritis viventem cum mortuis
Unchecked Copy BoxLuk 24:6 - non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea esset
Unchecked Copy BoxLuk 24:7 - dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere
Unchecked Copy BoxLuk 24:8 - et recordatae sunt verborum eius
Unchecked Copy BoxLuk 24:9 - et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus
Unchecked Copy BoxLuk 24:10 - erat autem Maria Magdalene et Iohanna et Maria Iacobi et ceterae quae cum eis erant quae dicebant ad apostolos haec
Unchecked Copy BoxLuk 24:11 - et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non credebant illis
Unchecked Copy BoxLuk 24:12 - Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat
(Mar 16:12, 13 )
Unchecked Copy BoxLuk 24:13 - et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emmaus
Unchecked Copy BoxLuk 24:14 - et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant
Unchecked Copy BoxLuk 24:15 - et factum est dum fabularentur et secum quaererent et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illis
Unchecked Copy BoxLuk 24:16 - oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent
Unchecked Copy BoxLuk 24:17 - et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes
Unchecked Copy BoxLuk 24:18 - et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus
Unchecked Copy BoxLuk 24:19 - quibus ille dixit quae et dixerunt de Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo
Unchecked Copy BoxLuk 24:20 - et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum
Unchecked Copy BoxLuk 24:21 - nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israhel et nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt
Unchecked Copy BoxLuk 24:22 - sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos quae ante lucem fuerunt ad monumentum
Unchecked Copy BoxLuk 24:23 - et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere
Unchecked Copy BoxLuk 24:24 - et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non viderunt
Unchecked Copy BoxLuk 24:25 - et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae
Unchecked Copy BoxLuk 24:26 - nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam
Unchecked Copy BoxLuk 24:27 - et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant
Unchecked Copy BoxLuk 24:28 - et adpropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire
Unchecked Copy BoxLuk 24:29 - et coegerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est iam dies et intravit cum illis
Unchecked Copy BoxLuk 24:30 - et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis
Unchecked Copy BoxLuk 24:31 - et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum
Unchecked Copy BoxLuk 24:32 - et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas
Unchecked Copy BoxLuk 24:33 - et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant
Unchecked Copy BoxLuk 24:34 - dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni
Unchecked Copy BoxLuk 24:35 - et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis
(Jhn 20:19–23; Act 1:3–5; 1Co 15:5 )
Unchecked Copy BoxLuk 24:36 - dum haec autem loquuntur Iesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timere
Unchecked Copy BoxLuk 24:37 - conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre
Unchecked Copy BoxLuk 24:38 - et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra
Unchecked Copy BoxLuk 24:39 - videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere
Unchecked Copy BoxLuk 24:40 - et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes
Unchecked Copy BoxLuk 24:41 - adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit habetis hic aliquid quod manducetur
Unchecked Copy BoxLuk 24:42 - at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis
Unchecked Copy BoxLuk 24:43 - et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis
Unchecked Copy BoxLuk 24:44 - et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me
Unchecked Copy BoxLuk 24:45 - tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas
Unchecked Copy BoxLuk 24:46 - et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia
Unchecked Copy BoxLuk 24:47 - et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma
Unchecked Copy BoxLuk 24:48 - vos autem estis testes horum
Unchecked Copy BoxLuk 24:49 - et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto
(Mar 16:19, 20; Act 1:9 )
Unchecked Copy BoxLuk 24:50 - eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis
Unchecked Copy BoxLuk 24:51 - et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in caelum
Unchecked Copy BoxLuk 24:52 - et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno
Unchecked Copy BoxLuk 24:53 - et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum amen
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.


Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization