VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Lucam (Luke) 7 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Mat 8:5–13 )
Unchecked Copy BoxLuk 7:1 - cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit Capharnaum
Unchecked Copy BoxLuk 7:2 - centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus
Unchecked Copy BoxLuk 7:3 - et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius
Unchecked Copy BoxLuk 7:4 - at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestes
Unchecked Copy BoxLuk 7:5 - diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis
Unchecked Copy BoxLuk 7:6 - Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres
Unchecked Copy BoxLuk 7:7 - propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus
Unchecked Copy BoxLuk 7:8 - nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit
Unchecked Copy BoxLuk 7:9 - quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni
Unchecked Copy BoxLuk 7:10 - et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum
Unchecked Copy BoxLuk 7:11 - et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa
Unchecked Copy BoxLuk 7:12 - cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa
Unchecked Copy BoxLuk 7:13 - quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere
Unchecked Copy BoxLuk 7:14 - et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge
Unchecked Copy BoxLuk 7:15 - et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae
Unchecked Copy BoxLuk 7:16 - accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam
Unchecked Copy BoxLuk 7:17 - et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem
(Mat 11:2–19 )
Unchecked Copy BoxLuk 7:18 - et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de omnibus his
Unchecked Copy BoxLuk 7:19 - et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamus
Unchecked Copy BoxLuk 7:20 - cum autem venissent ad eum viri dixerunt Iohannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium expectamus
Unchecked Copy BoxLuk 7:21 - in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum
Unchecked Copy BoxLuk 7:22 - et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur
Unchecked Copy BoxLuk 7:23 - et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me
Unchecked Copy BoxLuk 7:24 - et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri
Unchecked Copy BoxLuk 7:25 - sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt
Unchecked Copy BoxLuk 7:26 - sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam
Unchecked Copy BoxLuk 7:27 - hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te
Unchecked Copy BoxLuk 7:28 - dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illo
Unchecked Copy BoxLuk 7:29 - et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum baptizati baptismo Iohannis
Unchecked Copy BoxLuk 7:30 - Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo
Unchecked Copy BoxLuk 7:31 - cui ergo similes dicam homines generationis huius et cui similes sunt
Unchecked Copy BoxLuk 7:32 - similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis
Unchecked Copy BoxLuk 7:33 - venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet
Unchecked Copy BoxLuk 7:34 - venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum
Unchecked Copy BoxLuk 7:35 - et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis
Unchecked Copy BoxLuk 7:36 - rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit
Unchecked Copy BoxLuk 7:37 - et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti
Unchecked Copy BoxLuk 7:38 - et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento unguebat
Unchecked Copy BoxLuk 7:39 - videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est
Unchecked Copy BoxLuk 7:40 - et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic
Unchecked Copy BoxLuk 7:41 - duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta
Unchecked Copy BoxLuk 7:42 - non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget
Unchecked Copy BoxLuk 7:43 - respondens Simon dixit aestimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte iudicasti
Unchecked Copy BoxLuk 7:44 - et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit
Unchecked Copy BoxLuk 7:45 - osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos
Unchecked Copy BoxLuk 7:46 - oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos
Unchecked Copy BoxLuk 7:47 - propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit
Unchecked Copy BoxLuk 7:48 - dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata
Unchecked Copy BoxLuk 7:49 - et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit
Unchecked Copy BoxLuk 7:50 - dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan