VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Lucam (Luke) 22 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Mat 26:1–5, 14–16; Mar 14:1, 2, 10, 11; Jhn 11:45–53 )
Unchecked Copy BoxLuk 22:1 - adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha
Unchecked Copy BoxLuk 22:2 - et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem
Unchecked Copy BoxLuk 22:3 - intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim
Unchecked Copy BoxLuk 22:4 - et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis
Unchecked Copy BoxLuk 22:5 - et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare
Unchecked Copy BoxLuk 22:6 - et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis
Unchecked Copy BoxLuk 22:7 - venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha
Unchecked Copy BoxLuk 22:8 - et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus
Unchecked Copy BoxLuk 22:9 - at illi dixerunt ubi vis paremus
Unchecked Copy BoxLuk 22:10 - et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intrat
Unchecked Copy BoxLuk 22:11 - et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem
Unchecked Copy BoxLuk 22:12 - et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate
Unchecked Copy BoxLuk 22:13 - euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha
Unchecked Copy BoxLuk 22:14 - et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo
Unchecked Copy BoxLuk 22:15 - et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar
Unchecked Copy BoxLuk 22:16 - dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei
Unchecked Copy BoxLuk 22:17 - et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos
Unchecked Copy BoxLuk 22:18 - dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat
Unchecked Copy BoxLuk 22:19 - et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem
Unchecked Copy BoxLuk 22:20 - similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur
Unchecked Copy BoxLuk 22:21 - verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa
Unchecked Copy BoxLuk 22:22 - et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen vae illi homini per quem traditur
Unchecked Copy BoxLuk 22:23 - et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset
Unchecked Copy BoxLuk 22:24 - facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maior
Unchecked Copy BoxLuk 22:25 - dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur
Unchecked Copy BoxLuk 22:26 - vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator
Unchecked Copy BoxLuk 22:27 - nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat
Unchecked Copy BoxLuk 22:28 - vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis
Unchecked Copy BoxLuk 22:29 - et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum
Unchecked Copy BoxLuk 22:30 - ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel
(Mat 26:31–35; Mar 14:27–31; Jhn 13:36–38 )
Unchecked Copy BoxLuk 22:31 - ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum
Unchecked Copy BoxLuk 22:32 - ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos
Unchecked Copy BoxLuk 22:33 - qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire
Unchecked Copy BoxLuk 22:34 - et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me
Unchecked Copy BoxLuk 22:35 - et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil
Unchecked Copy BoxLuk 22:36 - dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium
Unchecked Copy BoxLuk 22:37 - dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habent
Unchecked Copy BoxLuk 22:38 - at illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis est
(Mat 26:36–46; Mar 14:32–42; Jhn 18:1 )
Unchecked Copy BoxLuk 22:39 - et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli
Unchecked Copy BoxLuk 22:40 - et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem
Unchecked Copy BoxLuk 22:41 - et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat
Unchecked Copy BoxLuk 22:42 - dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat
Unchecked Copy BoxLuk 22:43 - apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat
Unchecked Copy BoxLuk 22:44 - et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram
Unchecked Copy BoxLuk 22:45 - et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitia
Unchecked Copy BoxLuk 22:46 - et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem
(Mat 26:47–56; Mar 14:43–52; Jhn 18:1–11 )
Unchecked Copy BoxLuk 22:47 - adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Iesu ut oscularetur eum
Unchecked Copy BoxLuk 22:48 - Iesus autem dixit ei Iuda osculo Filium hominis tradis
Unchecked Copy BoxLuk 22:49 - videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladio
Unchecked Copy BoxLuk 22:50 - et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram
Unchecked Copy BoxLuk 22:51 - respondens autem Iesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum
Unchecked Copy BoxLuk 22:52 - dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus
Unchecked Copy BoxLuk 22:53 - cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum
(Mat 26:69–75; Mar 14:66–72; Jhn 18:13–18, 25–27 )
Unchecked Copy BoxLuk 22:54 - conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe
Unchecked Copy BoxLuk 22:55 - accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum
Unchecked Copy BoxLuk 22:56 - quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat
Unchecked Copy BoxLuk 22:57 - at ille negavit eum dicens mulier non novi illum
Unchecked Copy BoxLuk 22:58 - et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum
Unchecked Copy BoxLuk 22:59 - et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est
Unchecked Copy BoxLuk 22:60 - et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus
Unchecked Copy BoxLuk 22:61 - et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis
Unchecked Copy BoxLuk 22:62 - et egressus foras Petrus flevit amare
(Mat 26:67, 68; Mar 14:65 )
Unchecked Copy BoxLuk 22:63 - et viri qui tenebant illum inludebant ei caedentes
Unchecked Copy BoxLuk 22:64 - et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit
Unchecked Copy BoxLuk 22:65 - et alia multa blasphemantes dicebant in eum
(Mat 26:57–68; Mar 14:61–64; Jhn 18:12–14, 19–24 )
Unchecked Copy BoxLuk 22:66 - et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobis
Unchecked Copy BoxLuk 22:67 - et ait illis si vobis dixero non creditis mihi
Unchecked Copy BoxLuk 22:68 - si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis
Unchecked Copy BoxLuk 22:69 - ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei
Unchecked Copy BoxLuk 22:70 - dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum
Unchecked Copy BoxLuk 22:71 - at illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore eius
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan