VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Lucam (Luke) 8 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxLuk 8:1 - et factum est deinceps et ipse iter faciebat per civitatem et castellum praedicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo
Unchecked Copy BoxLuk 8:2 - et mulieres aliquae quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus Maria quae vocatur Magdalene de qua daemonia septem exierant
Unchecked Copy BoxLuk 8:3 - et Iohanna uxor Chuza procuratoris Herodis et Susanna et aliae multae quae ministrabant eis de facultatibus suis
(Mat 13:1–9; Mar 4:1–9 )
Unchecked Copy BoxLuk 8:4 - cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem
Unchecked Copy BoxLuk 8:5 - exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres caeli comederunt illud
Unchecked Copy BoxLuk 8:6 - et aliud cecidit supra petram et natum aruit quia non habebat humorem
Unchecked Copy BoxLuk 8:7 - et aliud cecidit inter spinas et simul exortae spinae suffocaverunt illud
Unchecked Copy BoxLuk 8:8 - et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum haec dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat
(Mat 13:10–17; Mar 4:10–12 )
Unchecked Copy BoxLuk 8:9 - interrogabant autem eum discipuli eius quae esset haec parabola
Unchecked Copy BoxLuk 8:10 - quibus ipse dixit vobis datum est nosse mysterium regni Dei ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes non intellegant
(Mat 13:18–23; Mar 4:13–20 )
Unchecked Copy BoxLuk 8:11 - est autem haec parabola semen est verbum Dei
Unchecked Copy BoxLuk 8:12 - qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant
Unchecked Copy BoxLuk 8:13 - nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt
Unchecked Copy BoxLuk 8:14 - quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum
Unchecked Copy BoxLuk 8:15 - quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia
(Mar 4:21–25 )
Unchecked Copy BoxLuk 8:16 - nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit sed supra candelabrum ponit ut intrantes videant lumen
Unchecked Copy BoxLuk 8:17 - non enim est occultum quod non manifestetur nec absconditum quod non cognoscatur et in palam veniat
Unchecked Copy BoxLuk 8:18 - videte ergo quomodo auditis qui enim habet dabitur illi et quicumque non habet etiam quod putat se habere auferetur ab illo
(Mat 12:46–50, Mar 3:31–35 )
Unchecked Copy BoxLuk 8:19 - venerunt autem ad illum mater et fratres eius et non poterant adire ad eum prae turba
Unchecked Copy BoxLuk 8:20 - et nuntiatum est illi mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre
Unchecked Copy BoxLuk 8:21 - qui respondens dixit ad eos mater mea et fratres mei hii sunt qui verbum Dei audiunt et faciunt
(Mat 8:23–27; Mar 4:35–41 )
Unchecked Copy BoxLuk 8:22 - factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli eius et ait ad illos transfretemus trans stagnum et ascenderunt
Unchecked Copy BoxLuk 8:23 - navigantibus autem illis obdormiit et descendit procella venti in stagnum et conplebantur et periclitabantur
Unchecked Copy BoxLuk 8:24 - accedentes autem suscitaverunt eum dicentes praeceptor perimus at ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae et cessavit et facta est tranquillitas
Unchecked Copy BoxLuk 8:25 - dixit autem illis ubi est fides vestra qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis imperat et mari et oboediunt ei
(Mat 8:28—9:1; Mar 5:1–20 )
Unchecked Copy BoxLuk 8:26 - enavigaverunt autem ad regionem Gerasenorum quae est contra Galilaeam
Unchecked Copy BoxLuk 8:27 - et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis
Unchecked Copy BoxLuk 8:28 - is ut vidit Iesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas
Unchecked Copy BoxLuk 8:29 - praecipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta
Unchecked Copy BoxLuk 8:30 - interrogavit autem illum Iesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt daemonia multa in eum
Unchecked Copy BoxLuk 8:31 - et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent
Unchecked Copy BoxLuk 8:32 - erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte et rogabant eum ut permitteret eos in illos ingredi et permisit illos
Unchecked Copy BoxLuk 8:33 - exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est
Unchecked Copy BoxLuk 8:34 - quod ut viderunt factum qui pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas
Unchecked Copy BoxLuk 8:35 - exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt
Unchecked Copy BoxLuk 8:36 - nuntiaverunt autem illis et qui viderant quomodo sanus factus esset a Legione
Unchecked Copy BoxLuk 8:37 - et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur ipse autem ascendens navem reversus est
Unchecked Copy BoxLuk 8:38 - et rogabat illum vir a quo daemonia exierant ut cum eo esset dimisit autem eum Iesus dicens
Unchecked Copy BoxLuk 8:39 - redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus
Unchecked Copy BoxLuk 8:40 - factum est autem cum redisset Iesus excepit illum turba erant enim omnes expectantes eum
Unchecked Copy BoxLuk 8:41 - et ecce venit vir cui nomen Iairus et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in domum eius
Unchecked Copy BoxLuk 8:42 - quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur
Unchecked Copy BoxLuk 8:43 - et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari
Unchecked Copy BoxLuk 8:44 - accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius et confestim stetit fluxus sanguinis eius
Unchecked Copy BoxLuk 8:45 - et ait Iesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant praeceptor turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit
Unchecked Copy BoxLuk 8:46 - et dixit Iesus tetigit me aliquis nam ego novi virtutem de me exisse
Unchecked Copy BoxLuk 8:47 - videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit
Unchecked Copy BoxLuk 8:48 - at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace
Unchecked Copy BoxLuk 8:49 - adhuc illo loquente venit a principe synagogae dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum
Unchecked Copy BoxLuk 8:50 - Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae noli timere crede tantum et salva erit
Unchecked Copy BoxLuk 8:51 - et cum venisset domum non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Iohannem et Iacobum et patrem et matrem puellae
Unchecked Copy BoxLuk 8:52 - flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit
Unchecked Copy BoxLuk 8:53 - et deridebant eum scientes quia mortua esset
Unchecked Copy BoxLuk 8:54 - ipse autem tenens manum eius clamavit dicens puella surge
Unchecked Copy BoxLuk 8:55 - et reversus est spiritus eius et surrexit continuo et iussit illi dari manducare
Unchecked Copy BoxLuk 8:56 - et stupuerunt parentes eius quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan