VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Marcum (Mark) 10 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Mat 19:1–9 )
Unchecked Copy BoxMar 10:1 - et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen et conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum docebat illos
Unchecked Copy BoxMar 10:2 - et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro uxorem dimittere temptantes eum
Unchecked Copy BoxMar 10:3 - at ille respondens dixit eis quid vobis praecepit Moses
Unchecked Copy BoxMar 10:4 - qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere
Unchecked Copy BoxMar 10:5 - quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud
Unchecked Copy BoxMar 10:6 - ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus
Unchecked Copy BoxMar 10:7 - propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suam
Unchecked Copy BoxMar 10:8 - et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una caro
Unchecked Copy BoxMar 10:9 - quod ergo Deus iunxit homo non separet
Unchecked Copy BoxMar 10:10 - et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum
Unchecked Copy BoxMar 10:11 - et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam
Unchecked Copy BoxMar 10:12 - et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur
(Mat 19:13–15; Luk 18:15–17 )
Unchecked Copy BoxMar 10:13 - et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli autem comminabantur offerentibus
Unchecked Copy BoxMar 10:14 - quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei
Unchecked Copy BoxMar 10:15 - amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in illud
Unchecked Copy BoxMar 10:16 - et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos
(Mat 19:16–22; Luk 18:18–23 )
Unchecked Copy BoxMar 10:17 - et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam
Unchecked Copy BoxMar 10:18 - Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus
Unchecked Copy BoxMar 10:19 - praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem
Unchecked Copy BoxMar 10:20 - et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi a iuventute mea
Unchecked Copy BoxMar 10:21 - Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
Unchecked Copy BoxMar 10:22 - qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens possessiones multas
(Mat 19:23–30; Luk 18:24–30 )
Unchecked Copy BoxMar 10:23 - et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt
Unchecked Copy BoxMar 10:24 - discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire
Unchecked Copy BoxMar 10:25 - facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei
Unchecked Copy BoxMar 10:26 - qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis potest salvus fieri
Unchecked Copy BoxMar 10:27 - et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum
Unchecked Copy BoxMar 10:28 - coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te
Unchecked Copy BoxMar 10:29 - respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium
Unchecked Copy BoxMar 10:30 - qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam
Unchecked Copy BoxMar 10:31 - multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi
(Mat 20:17–19; Luk 18:31–34 )
Unchecked Copy BoxMar 10:32 - erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei ventura
Unchecked Copy BoxMar 10:33 - quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus
Unchecked Copy BoxMar 10:34 - et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget
(Mat 20:20–28 )
Unchecked Copy BoxMar 10:35 - et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis
Unchecked Copy BoxMar 10:36 - at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis
Unchecked Copy BoxMar 10:37 - et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua
Unchecked Copy BoxMar 10:38 - Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari
Unchecked Copy BoxMar 10:39 - at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini
Unchecked Copy BoxMar 10:40 - sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum est
Unchecked Copy BoxMar 10:41 - et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Iohanne
Unchecked Copy BoxMar 10:42 - Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum
Unchecked Copy BoxMar 10:43 - non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister
Unchecked Copy BoxMar 10:44 - et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus
Unchecked Copy BoxMar 10:45 - nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis
(Mat 20:29–34; Luk 18:35–43 )
Unchecked Copy BoxMar 10:46 - et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicans
Unchecked Copy BoxMar 10:47 - qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere mei
Unchecked Copy BoxMar 10:48 - et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere mei
Unchecked Copy BoxMar 10:49 - et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum dicentes ei animaequior esto surge vocat te
Unchecked Copy BoxMar 10:50 - qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum
Unchecked Copy BoxMar 10:51 - et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus autem dixit ei rabboni ut videam
Unchecked Copy BoxMar 10:52 - Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in via
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan