The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

KATA MARKONV (Mark) 12 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
(Mat 21:33–46; Luk 20:9–19 )
Unchecked Copy BoxMar 12:1 - et coepit illis in parabolis loqui vineam pastinavit homo et circumdedit sepem et fodit lacum et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est
Unchecked Copy BoxMar 12:2 - et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineae
Unchecked Copy BoxMar 12:3 - qui adprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum
Unchecked Copy BoxMar 12:4 - et iterum misit ad illos alium servum et illum capite vulneraverunt et contumeliis adfecerunt
Unchecked Copy BoxMar 12:5 - et rursum alium misit et illum occiderunt et plures alios quosdam caedentes alios vero occidentes
Unchecked Copy BoxMar 12:6 - adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad eos novissimum dicens quia reverebuntur filium meum
Unchecked Copy BoxMar 12:7 - coloni autem dixerunt ad invicem hic est heres venite occidamus eum et nostra erit hereditas
Unchecked Copy BoxMar 12:8 - et adprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam
Unchecked Copy BoxMar 12:9 - quid ergo faciet dominus vineae veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis
Unchecked Copy BoxMar 12:10 - nec scripturam hanc legistis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
Unchecked Copy BoxMar 12:11 - a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris
Unchecked Copy BoxMar 12:12 - et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit et relicto eo abierunt
(Mat 22:15–22; Luk 20:20–26 )
Unchecked Copy BoxMar 12:13 - et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis ut eum caperent in verbo
Unchecked Copy BoxMar 12:14 - qui venientes dicunt ei magister scimus quoniam verax es et non curas quemquam nec enim vides in faciem hominis sed in veritate viam Dei doces licet dari tributum Caesari an non dabimus
Unchecked Copy BoxMar 12:15 - qui sciens versutiam eorum ait illis quid me temptatis adferte mihi denarium ut videam
Unchecked Copy BoxMar 12:16 - at illi adtulerunt et ait illis cuius est imago haec et inscriptio dicunt illi Caesaris
Unchecked Copy BoxMar 12:17 - respondens autem Iesus dixit illis reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo et mirabantur super eo
(Mat 22:23–33; Luk 20:27–40 )
Unchecked Copy BoxMar 12:18 - et venerunt ad eum Sadducaei qui dicunt resurrectionem non esse et interrogabant eum dicentes
Unchecked Copy BoxMar 12:19 - magister Moses nobis scripsit ut si cuius frater mortuus fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit accipiat frater eius uxorem ipsius et resuscitet semen fratri suo
Unchecked Copy BoxMar 12:20 - septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est non relicto semine
Unchecked Copy BoxMar 12:21 - et secundus accepit eam et mortuus est et nec iste reliquit semen et tertius similiter
Unchecked Copy BoxMar 12:22 - et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen novissima omnium defuncta est et mulier
Unchecked Copy BoxMar 12:23 - in resurrectione ergo cum resurrexerint cuius de his erit uxor septem enim habuerunt eam uxorem
Unchecked Copy BoxMar 12:24 - et respondens Iesus ait illis non ideo erratis non scientes scripturas neque virtutem Dei
Unchecked Copy BoxMar 12:25 - cum enim a mortuis resurrexerint neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli in caelis
Unchecked Copy BoxMar 12:26 - de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Mosi super rubum quomodo dixerit illi Deus inquiens ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob
Unchecked Copy BoxMar 12:27 - non est Deus mortuorum sed vivorum vos ergo multum erratis
(Mat 22:34–40; Luk 10:25–28 )
Unchecked Copy BoxMar 12:28 - et accessit unus de scribis qui audierat illos conquirentes et videns quoniam bene illis responderit interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum
Unchecked Copy BoxMar 12:29 - Iesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est audi Israhel Dominus Deus noster Deus unus est
Unchecked Copy BoxMar 12:30 - et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua hoc est primum mandatum
Unchecked Copy BoxMar 12:31 - secundum autem simile illi diliges proximum tuum tamquam te ipsum maius horum aliud mandatum non est
Unchecked Copy BoxMar 12:32 - et ait illi scriba bene magister in veritate dixisti quia unus est et non est alius praeter eum
Unchecked Copy BoxMar 12:33 - et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam se ipsum maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis
Unchecked Copy BoxMar 12:34 - Iesus autem videns quod sapienter respondisset dixit illi non es longe a regno Dei et nemo iam audebat eum interrogare
(Mat 22:41–46; Luk 20:41–44 )
Unchecked Copy BoxMar 12:35 - et respondens Iesus dicebat docens in templo quomodo dicunt scribae Christum Filium esse David
Unchecked Copy BoxMar 12:36 - ipse enim David dicit in Spiritu Sancto dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
Unchecked Copy BoxMar 12:37 - ipse ergo David dicit eum Dominum et unde est filius eius et multa turba eum libenter audivit
(Mat 23:1–7; Luk 20:45–47 )
Unchecked Copy BoxMar 12:38 - et dicebat eis in doctrina sua cavete a scribis qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro
Unchecked Copy BoxMar 12:39 - et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis
Unchecked Copy BoxMar 12:40 - qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis hii accipient prolixius iudicium
(Luk 21:1–4 )
Unchecked Copy BoxMar 12:41 - et sedens Iesus contra gazofilacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazofilacium et multi divites iactabant multa
Unchecked Copy BoxMar 12:42 - cum venisset autem una vidua pauper misit duo minuta quod est quadrans
Unchecked Copy BoxMar 12:43 - et convocans discipulos suos ait illis amen dico vobis quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazofilacium
Unchecked Copy BoxMar 12:44 - omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization