The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

KATA MARKONV (Mark) 5 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
(Mat 8:28–9:1; Luk 8:26–39 )
Unchecked Copy BoxMar 5:1 - et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum
Unchecked Copy BoxMar 5:2 - et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo
Unchecked Copy BoxMar 5:3 - qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare
Unchecked Copy BoxMar 5:4 - quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare
Unchecked Copy BoxMar 5:5 - et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus
Unchecked Copy BoxMar 5:6 - videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum
Unchecked Copy BoxMar 5:7 - et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas
Unchecked Copy BoxMar 5:8 - dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine
Unchecked Copy BoxMar 5:9 - et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus
Unchecked Copy BoxMar 5:10 - et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem
Unchecked Copy BoxMar 5:11 - erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens
Unchecked Copy BoxMar 5:12 - et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus
Unchecked Copy BoxMar 5:13 - et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare
Unchecked Copy BoxMar 5:14 - qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti
Unchecked Copy BoxMar 5:15 - et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt
Unchecked Copy BoxMar 5:16 - et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis
Unchecked Copy BoxMar 5:17 - et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum
Unchecked Copy BoxMar 5:18 - cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat ut esset cum illo
Unchecked Copy BoxMar 5:19 - et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui
Unchecked Copy BoxMar 5:20 - et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabantur
(Mat 9:18–26; Luk 8:40–56 )
Unchecked Copy BoxMar 5:21 - et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mare
Unchecked Copy BoxMar 5:22 - et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius
Unchecked Copy BoxMar 5:23 - et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat
Unchecked Copy BoxMar 5:24 - et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et conprimebant illum
Unchecked Copy BoxMar 5:25 - et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim
Unchecked Copy BoxMar 5:26 - et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat
Unchecked Copy BoxMar 5:27 - cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum eius
Unchecked Copy BoxMar 5:28 - dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva ero
Unchecked Copy BoxMar 5:29 - et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore quod sanata esset a plaga
Unchecked Copy BoxMar 5:30 - et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae exierat de eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit vestimenta mea
Unchecked Copy BoxMar 5:31 - et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te et dicis quis me tetigit
Unchecked Copy BoxMar 5:32 - et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat
Unchecked Copy BoxMar 5:33 - mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem
Unchecked Copy BoxMar 5:34 - ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua
Unchecked Copy BoxMar 5:35 - adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum
Unchecked Copy BoxMar 5:36 - Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo crede
Unchecked Copy BoxMar 5:37 - et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi
Unchecked Copy BoxMar 5:38 - et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes et heiulantes multum
Unchecked Copy BoxMar 5:39 - et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormit
Unchecked Copy BoxMar 5:40 - et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella iacens
Unchecked Copy BoxMar 5:41 - et tenens manum puellae ait illi talitha cumi quod est interpretatum puella tibi dico surge
Unchecked Copy BoxMar 5:42 - et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximo
Unchecked Copy BoxMar 5:43 - et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit dari illi manducare
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization