The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

KATA MAQQAION (Matthew) 16 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxMat 16:1 - et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei temptantes et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis

Unchecked Copy BoxMat 16:2 - at ille respondens ait eis facto vespere dicitis serenum erit rubicundum est enim caelum

Unchecked Copy BoxMat 16:3 - et mane hodie tempestas rutilat enim triste caelum

Unchecked Copy BoxMat 16:4 - faciem ergo caeli diiudicare nostis signa autem temporum non potestis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae et relictis illis abiit

Unchecked Copy BoxMat 16:5 - et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere

Unchecked Copy BoxMat 16:6 - qui dixit illis intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum

Unchecked Copy BoxMat 16:7 - at illi cogitabant inter se dicentes quia panes non accepimus

Unchecked Copy BoxMat 16:8 - sciens autem Iesus dixit quid cogitatis inter vos modicae fidei quia panes non habetis

Unchecked Copy BoxMat 16:9 - nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum et quot cofinos sumpsistis

Unchecked Copy BoxMat 16:10 - neque septem panum quattuor milium hominum et quot sportas sumpsistis

Unchecked Copy BoxMat 16:11 - quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum

Unchecked Copy BoxMat 16:12 - tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum

Unchecked Copy BoxMat 16:13 - venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens quem dicunt homines esse Filium hominis

Unchecked Copy BoxMat 16:14 - at illi dixerunt alii Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis

Unchecked Copy BoxMat 16:15 - dicit illis vos autem quem me esse dicitis

Unchecked Copy BoxMat 16:16 - respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi

Unchecked Copy BoxMat 16:17 - respondens autem Iesus dixit ei beatus es Simon Bar Iona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in caelis est

Unchecked Copy BoxMat 16:18 - et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversum eam

Unchecked Copy BoxMat 16:19 - et tibi dabo claves regni caelorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum in caelis

Unchecked Copy BoxMat 16:20 - tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus

Unchecked Copy BoxMat 16:21 - exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere

Unchecked Copy BoxMat 16:22 - et adsumens eum Petrus coepit increpare illum dicens absit a te Domine non erit tibi hoc

Unchecked Copy BoxMat 16:23 - qui conversus dixit Petro vade post me Satana scandalum es mihi quia non sapis ea quae Dei sunt sed ea quae hominum

Unchecked Copy BoxMat 16:24 - tunc Iesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me

Unchecked Copy BoxMat 16:25 - qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam

Unchecked Copy BoxMat 16:26 - quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua

Unchecked Copy BoxMat 16:27 - Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus eius

Unchecked Copy BoxMat 16:28 - amen dico vobis sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suo
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization