The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

KATA MAQQAION (Matthew) 23 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxMat 23:1 - tunc Iesus locutus est ad turbas et discipulos suos
Unchecked Copy BoxMat 23:2 - dicens super cathedram Mosi sederunt scribae et Pharisaei
Unchecked Copy BoxMat 23:3 - omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non faciunt
Unchecked Copy BoxMat 23:4 - alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in umeros hominum digito autem suo nolunt ea movere
Unchecked Copy BoxMat 23:5 - omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias
Unchecked Copy BoxMat 23:6 - amant autem primos recubitus in cenis et primas cathedras in synagogis
Unchecked Copy BoxMat 23:7 - et salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbi
Unchecked Copy BoxMat 23:8 - vos autem nolite vocari rabbi unus enim est magister vester omnes autem vos fratres estis
Unchecked Copy BoxMat 23:9 - et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est Pater vester qui in caelis est
Unchecked Copy BoxMat 23:10 - nec vocemini magistri quia magister vester unus est Christus
Unchecked Copy BoxMat 23:11 - qui maior est vestrum erit minister vester
Unchecked Copy BoxMat 23:12 - qui autem se exaltaverit humiliabitur et qui se humiliaverit exaltabitur
Unchecked Copy BoxMat 23:13 - vae autem vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia clauditis regnum caelorum ante homines vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare
Unchecked Copy BoxMat 23:15 - vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus facitis eum filium gehennae duplo quam vos
Unchecked Copy BoxMat 23:16 - vae vobis duces caeci qui dicitis quicumque iuraverit per templum nihil est qui autem iuraverit in aurum templi debet
Unchecked Copy BoxMat 23:17 - stulti et caeci quid enim maius est aurum an templum quod sanctificat aurum
Unchecked Copy BoxMat 23:18 - et quicumque iuraverit in altari nihil est quicumque autem iuraverit in dono quod est super illud debet
Unchecked Copy BoxMat 23:19 - caeci quid enim maius est donum an altare quod sanctificat donum
Unchecked Copy BoxMat 23:20 - qui ergo iurat in altare iurat in eo et in omnibus quae super illud sunt
Unchecked Copy BoxMat 23:21 - et qui iuraverit in templo iurat in illo et in eo qui inhabitat in ipso
Unchecked Copy BoxMat 23:22 - et qui iurat in caelo iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum
Unchecked Copy BoxMat 23:23 - vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis quae graviora sunt legis iudicium et misericordiam et fidem haec oportuit facere et illa non omittere
Unchecked Copy BoxMat 23:24 - duces caeci excolantes culicem camelum autem gluttientes
Unchecked Copy BoxMat 23:25 - vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt rapina et inmunditia
Unchecked Copy BoxMat 23:26 - Pharisaee caece munda prius quod intus est calicis et parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundum
Unchecked Copy BoxMat 23:27 - vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia similes estis sepulchris dealbatis quae a foris parent hominibus speciosa intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia
Unchecked Copy BoxMat 23:28 - sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate
Unchecked Copy BoxMat 23:29 - vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia aedificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta iustorum
Unchecked Copy BoxMat 23:30 - et dicitis si fuissemus in diebus patrum nostrorum non essemus socii eorum in sanguine prophetarum
Unchecked Copy BoxMat 23:31 - itaque testimonio estis vobismet ipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt
Unchecked Copy BoxMat 23:32 - et vos implete mensuram patrum vestrorum
Unchecked Copy BoxMat 23:33 - serpentes genimina viperarum quomodo fugietis a iudicio gehennae
Unchecked Copy BoxMat 23:34 - ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem
Unchecked Copy BoxMat 23:35 - ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacchariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et altare
Unchecked Copy BoxMat 23:36 - amen dico vobis venient haec omnia super generationem istam
Unchecked Copy BoxMat 23:37 - Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti
Unchecked Copy BoxMat 23:38 - ecce relinquitur vobis domus vestra deserta
Unchecked Copy BoxMat 23:39 - dico enim vobis non me videbitis amodo donec dicatis benedictus qui venit in nomine Domini
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization