The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

KATA MAQQAION (Matthew) 9 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxMat 9:1 - et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civitatem suam

Unchecked Copy BoxMat 9:2 - et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto et videns Iesus fidem illorum dixit paralytico confide fili remittuntur tibi peccata tua

Unchecked Copy BoxMat 9:3 - et ecce quidam de scribis dixerunt intra se hic blasphemat

Unchecked Copy BoxMat 9:4 - et cum vidisset Iesus cogitationes eorum dixit ut quid cogitatis mala in cordibus vestris

Unchecked Copy BoxMat 9:5 - quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata aut dicere surge et ambula

Unchecked Copy BoxMat 9:6 - ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata tunc ait paralytico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam

Unchecked Copy BoxMat 9:7 - et surrexit et abiit in domum suam

Unchecked Copy BoxMat 9:8 - videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum qui dedit potestatem talem hominibus

Unchecked Copy BoxMat 9:9 - et cum transiret inde Iesus vidit hominem sedentem in teloneo Mattheum nomine et ait illi sequere me et surgens secutus est eum

Unchecked Copy BoxMat 9:10 - et factum est discumbente eo in domo ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Iesu et discipulis eius

Unchecked Copy BoxMat 9:11 - et videntes Pharisaei dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester

Unchecked Copy BoxMat 9:12 - at Iesus audiens ait non est opus valentibus medico sed male habentibus

Unchecked Copy BoxMat 9:13 - euntes autem discite quid est misericordiam volo et non sacrificium non enim veni vocare iustos sed peccatores

Unchecked Copy BoxMat 9:14 - tunc accesserunt ad eum discipuli Iohannis dicentes quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter discipuli autem tui non ieiunant

Unchecked Copy BoxMat 9:15 - et ait illis Iesus numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt

Unchecked Copy BoxMat 9:16 - nemo autem inmittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus tollit enim plenitudinem eius a vestimento et peior scissura fit

Unchecked Copy BoxMat 9:17 - neque mittunt vinum novum in utres veteres alioquin rumpuntur utres et vinum effunditur et utres pereunt sed vinum novum in utres novos mittunt et ambo conservantur

Unchecked Copy BoxMat 9:18 - haec illo loquente ad eos ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens filia mea modo defuncta est sed veni inpone manum super eam et vivet

Unchecked Copy BoxMat 9:19 - et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius

Unchecked Copy BoxMat 9:20 - et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius

Unchecked Copy BoxMat 9:21 - dicebat enim intra se si tetigero tantum vestimentum eius salva ero

Unchecked Copy BoxMat 9:22 - at Iesus conversus et videns eam dixit confide filia fides tua te salvam fecit et salva facta est mulier ex illa hora

Unchecked Copy BoxMat 9:23 - et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem

Unchecked Copy BoxMat 9:24 - dicebat recedite non est enim mortua puella sed dormit et deridebant eum

Unchecked Copy BoxMat 9:25 - et cum eiecta esset turba intravit et tenuit manum eius et surrexit puella

Unchecked Copy BoxMat 9:26 - et exiit fama haec in universam terram illam

Unchecked Copy BoxMat 9:27 - et transeunte inde Iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes miserere nostri Fili David

Unchecked Copy BoxMat 9:28 - cum autem venisset domum accesserunt ad eum caeci et dicit eis Iesus creditis quia possum hoc facere vobis dicunt ei utique Domine

Unchecked Copy BoxMat 9:29 - tunc tetigit oculos eorum dicens secundum fidem vestram fiat vobis

Unchecked Copy BoxMat 9:30 - et aperti sunt oculi illorum et comminatus est illis Iesus dicens videte ne quis sciat

Unchecked Copy BoxMat 9:31 - illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa

Unchecked Copy BoxMat 9:32 - egressis autem illis ecce obtulerunt ei hominem mutum daemonium habentem

Unchecked Copy BoxMat 9:33 - et eiecto daemone locutus est mutus et miratae sunt turbae dicentes numquam paruit sic in Israhel

Unchecked Copy BoxMat 9:34 - Pharisaei autem dicebant in principe daemoniorum eicit daemones

Unchecked Copy BoxMat 9:35 - et circumibat Iesus civitates omnes et castella docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem

Unchecked Copy BoxMat 9:36 - videns autem turbas misertus est eis quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem

Unchecked Copy BoxMat 9:37 - tunc dicit discipulis suis messis quidem multa operarii autem pauci

Unchecked Copy BoxMat 9:38 - rogate ergo dominum messis ut eiciat operarios in messem suam
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1