Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1
The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Bamidbar (Numbers) 10 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxNum 10:1 - locutus est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxNum 10:2 - fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra
Unchecked Copy BoxNum 10:3 - cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium foederis tabernaculi
Unchecked Copy BoxNum 10:4 - si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israhel
Unchecked Copy BoxNum 10:5 - sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam
Unchecked Copy BoxNum 10:6 - in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione
Unchecked Copy BoxNum 10:7 - quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt
Unchecked Copy BoxNum 10:8 - filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris
Unchecked Copy BoxNum 10:9 - si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum
Unchecked Copy BoxNum 10:10 - si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester
Unchecked Copy BoxNum 10:11 - anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis
Unchecked Copy BoxNum 10:12 - profectique sunt filii Israhel per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan
Unchecked Copy BoxNum 10:13 - moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu Mosi
Unchecked Copy BoxNum 10:14 - filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab
Unchecked Copy BoxNum 10:15 - in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanahel filius Suar
Unchecked Copy BoxNum 10:16 - in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius Helon
Unchecked Copy BoxNum 10:17 - depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari
Unchecked Copy BoxNum 10:18 - profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur
Unchecked Copy BoxNum 10:19 - in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai
Unchecked Copy BoxNum 10:20 - porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel
Unchecked Copy BoxNum 10:21 - profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum
Unchecked Copy BoxNum 10:22 - moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud
Unchecked Copy BoxNum 10:23 - in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius Phadassur
Unchecked Copy BoxNum 10:24 - et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis
Unchecked Copy BoxNum 10:25 - novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
Unchecked Copy BoxNum 10:26 - in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius Ochran
Unchecked Copy BoxNum 10:27 - et in tribu filiorum Nepthalim princeps Achira filius Henan
Unchecked Copy BoxNum 10:28 - haec sunt castra et profectiones filiorum Israhel per turmas suas quando egrediebantur
Unchecked Copy BoxNum 10:29 - dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli
Unchecked Copy BoxNum 10:30 - cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum
Unchecked Copy BoxNum 10:31 - et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster
Unchecked Copy BoxNum 10:32 - cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi
Unchecked Copy BoxNum 10:33 - profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum
Unchecked Copy BoxNum 10:34 - nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent
Unchecked Copy BoxNum 10:35 - cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua
Unchecked Copy BoxNum 10:36 - cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israhel
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.


Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization