The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Bamidbar (Numbers) 11 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxNum 11:1 - interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem
Unchecked Copy BoxNum 11:2 - cumque clamasset populus ad Mosen oravit Moses Dominum et absortus est ignis
Unchecked Copy BoxNum 11:3 - vocavitque nomen loci illius Incensio eo quod succensus fuisset contra eos ignis Domini
Unchecked Copy BoxNum 11:4 - vulgus quippe promiscuum quod ascenderat cum eis flagravit desiderio sedens et flens iunctis sibi pariter filiis Israhel et ait quis dabit nobis ad vescendum carnes
Unchecked Copy BoxNum 11:5 - recordamur piscium quos comedebamus in Aegypto gratis in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones porrique et cepae et alia
Unchecked Copy BoxNum 11:6 - anima nostra arida est nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man
Unchecked Copy BoxNum 11:7 - erat autem man quasi semen coriandri coloris bdellii
Unchecked Copy BoxNum 11:8 - circuibatque populus et colligens illud frangebat mola sive terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati
Unchecked Copy BoxNum 11:9 - cumque descenderet nocte super castra ros descendebat pariter et man
Unchecked Copy BoxNum 11:10 - audivit ergo Moses flentem populum per familias singulos per ostia tentorii sui iratusque est furor Domini valde sed et Mosi intoleranda res visa est
Unchecked Copy BoxNum 11:11 - et ait ad Dominum cur adflixisti servum tuum quare non invenio gratiam coram te et cur inposuisti pondus universi populi huius super me
Unchecked Copy BoxNum 11:12 - numquid ego concepi omnem hanc multitudinem vel genui eam ut dicas mihi porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum et defer in terram pro qua iurasti patribus eorum
Unchecked Copy BoxNum 11:13 - unde mihi carnes ut dem tantae multitudini flent contra me dicentes da nobis carnes ut comedamus
Unchecked Copy BoxNum 11:14 - non possum solus sustinere omnem hunc populum quia gravis mihi est
Unchecked Copy BoxNum 11:15 - sin aliter tibi videtur obsecro ut interficias me et inveniam gratiam in oculis tuis ne tantis adficiar malis
Unchecked Copy BoxNum 11:16 - et dixit Dominus ad Mosen congrega mihi septuaginta viros de senibus Israhel quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri et duces eos ad ostium tabernaculi foederis faciesque ibi stare tecum
Unchecked Copy BoxNum 11:17 - ut descendam et loquar tibi et auferam de spiritu tuo tradamque eis ut sustentent tecum onus populi et non tu solus graveris
Unchecked Copy BoxNum 11:18 - populo quoque dices sanctificamini cras comedetis carnes ego enim audivi vos dicere quis dabit nobis escas carnium bene nobis erat in Aegypto ut det vobis Dominus carnes et comedatis
Unchecked Copy BoxNum 11:19 - non uno die nec duobus vel quinque aut decem nec viginti quidem
Unchecked Copy BoxNum 11:20 - sed usque ad mensem dierum donec exeat per nares vestras et vertatur in nausiam eo quod reppuleritis Dominum qui in medio vestri est et fleveritis coram eo dicentes quare egressi sumus ex Aegypto
Unchecked Copy BoxNum 11:21 - et ait Moses sescenta milia peditum huius populi sunt et tu dicis dabo eis esum carnium mense integro
Unchecked Copy BoxNum 11:22 - numquid ovium et boum multitudo caedetur ut possit sufficere ad cibum vel omnes pisces maris in unum congregabuntur ut eos satient
Unchecked Copy BoxNum 11:23 - cui respondit Dominus numquid manus Domini invalida est iam nunc videbis utrum meus sermo opere conpleatur
Unchecked Copy BoxNum 11:24 - venit igitur Moses et narravit populo verba Domini congregans septuaginta viros de senibus Israhel quos stare fecit circa tabernaculum
Unchecked Copy BoxNum 11:25 - descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu qui erat in Mosen et dans septuaginta viris cumque requievisset in eis spiritus prophetaverunt nec ultra cessarunt
Unchecked Copy BoxNum 11:26 - remanserant autem in castris duo viri quorum unus vocabatur Heldad et alter Medad super quos requievit spiritus nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum
Unchecked Copy BoxNum 11:27 - cumque prophetarent in castris cucurrit puer et nuntiavit Mosi dicens Heldad et Medad prophetant in castris
Unchecked Copy BoxNum 11:28 - statim Iosue filius Nun minister Mosi et electus e pluribus ait domine mi Moses prohibe eos
Unchecked Copy BoxNum 11:29 - at ille quid inquit aemularis pro me quis tribuat ut omnis populus prophetet et det eis Dominus spiritum suum
Unchecked Copy BoxNum 11:30 - reversusque est Moses et maiores natu Israhel in castra
Unchecked Copy BoxNum 11:31 - ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et dimisit in castra itinere quantum uno die confici potest ex omni parte castrorum per circuitum volabantque in aere duobus cubitis altitudine super terram
Unchecked Copy BoxNum 11:32 - surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die altero congregavit coturnicum qui parum decem choros et siccaverunt eas per gyrum castrorum
Unchecked Copy BoxNum 11:33 - adhuc carnes erant in dentibus eorum nec defecerat huiuscemodi cibus et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis
Unchecked Copy BoxNum 11:34 - vocatusque est ille locus sepulchra Concupiscentiae ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat egressi autem de sepulchris Concupiscentiae venerunt in Aseroth et manserunt ibi
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization