The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Bamidbar (Numbers) 14 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxNum 14:1 - igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa
Unchecked Copy BoxNum 14:2 - et murmurati sunt contra Mosen et Aaron cuncti filii Israhel dicentes
Unchecked Copy BoxNum 14:3 - utinam mortui essemus in Aegypto et non in hac vasta solitudine utinam pereamus et non inducat nos Dominus in terram istam ne cadamus gladio et uxores ac liberi nostri ducantur captivi nonne melius est reverti in Aegyptum
Unchecked Copy BoxNum 14:4 - dixeruntque alter ad alterum constituamus nobis ducem et revertamur in Aegyptum
Unchecked Copy BoxNum 14:5 - quo audito Moses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israhel
Unchecked Copy BoxNum 14:6 - at vero Iosue filius Nun et Chaleb filius Iepphonne qui et ipsi lustraverant terram sciderunt vestimenta sua
Unchecked Copy BoxNum 14:7 - et ad omnem multitudinem filiorum Israhel locuti sunt terram quam circuivimus valde bona est
Unchecked Copy BoxNum 14:8 - si propitius fuerit Dominus inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem
Unchecked Copy BoxNum 14:9 - nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius quia sicut panem ita eos possumus devorare recessit ab illis omne praesidium Dominus nobiscum est nolite metuere
Unchecked Copy BoxNum 14:10 - cumque clamaret omnis multitudo et lapidibus eos vellet opprimere apparuit gloria Domini super tectum foederis cunctis filiis Israhel
Unchecked Copy BoxNum 14:11 - et dixit Dominus ad Mosen usquequo detrahet mihi populus iste quousque non credent mihi in omnibus signis quae feci coram eis
Unchecked Copy BoxNum 14:12 - feriam igitur eos pestilentia atque consumam te autem faciam principem super gentem magnam et fortiorem quam haec est
Unchecked Copy BoxNum 14:13 - et ait Moses ad Dominum ut audiant Aegyptii de quorum medio eduxisti populum istum
Unchecked Copy BoxNum 14:14 - et habitatores terrae huius qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis et facie videaris ad faciem et nubes tua protegat illos et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctem
Unchecked Copy BoxNum 14:15 - quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem et dicant
Unchecked Copy BoxNum 14:16 - non poterat introducere populum in terram pro qua iuraverat idcirco occidit eos in solitudine
Unchecked Copy BoxNum 14:17 - magnificetur ergo fortitudo Domini sicut iurasti dicens
Unchecked Copy BoxNum 14:18 - Dominus patiens et multae misericordiae auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem
Unchecked Copy BoxNum 14:19 - dimitte obsecro peccatum populi tui huius secundum magnitudinem misericordiae tuae sicut propitius fuisti egredientibus de Aegypto usque ad locum istum
Unchecked Copy BoxNum 14:20 - dixitque Dominus dimisi iuxta verbum tuum
Unchecked Copy BoxNum 14:21 - vivo ego et implebitur gloria Domini universa terra
Unchecked Copy BoxNum 14:22 - attamen omnes homines qui viderunt maiestatem meam et signa quae feci in Aegypto et in solitudine et temptaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meae
Unchecked Copy BoxNum 14:23 - non videbunt terram pro qua iuravi patribus eorum nec quisquam ex illis qui detraxit mihi intuebitur eam
Unchecked Copy BoxNum 14:24 - servum meum Chaleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen eius possidebit eam
Unchecked Copy BoxNum 14:25 - quoniam Amalechites et Chananeus habitant in vallibus cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri
Unchecked Copy BoxNum 14:26 - locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
Unchecked Copy BoxNum 14:27 - usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me querellas filiorum Israhel audivi
Unchecked Copy BoxNum 14:28 - dic ergo eis vivo ego ait Dominus sicut locuti estis audiente me sic faciam vobis
Unchecked Copy BoxNum 14:29 - in solitudine hac iacebunt cadavera vestra omnes qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me
Unchecked Copy BoxNum 14:30 - non intrabitis terram super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem praeter Chaleb filium Iepphonne et Iosue filium Nun
Unchecked Copy BoxNum 14:31 - parvulos autem vestros de quibus dixistis quod praedae hostibus forent introducam ut videant terram quae vobis displicuit
Unchecked Copy BoxNum 14:32 - vestra cadavera iacebunt in solitudine
Unchecked Copy BoxNum 14:33 - filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram donec consumantur cadavera patrum in deserto
Unchecked Copy BoxNum 14:34 - iuxta numerum quadraginta dierum quibus considerastis terram annus pro die inputabitur et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras et scietis ultionem meam
Unchecked Copy BoxNum 14:35 - quoniam sicut locutus sum ita faciam omni multitudini huic pessimae quae consurrexit adversum me in solitudine hac deficiet et morietur
Unchecked Copy BoxNum 14:36 - igitur omnes viri quos miserat Moses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem detrahentes terrae quod esset mala
Unchecked Copy BoxNum 14:37 - mortui sunt atque percussi in conspectu Domini
Unchecked Copy BoxNum 14:38 - Iosue autem filius Nun et Chaleb filius Iepphonne vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram
(Deut. 1:41–45 )
Unchecked Copy BoxNum 14:39 - locutusque est Moses universa verba haec ad omnes filios Israhel et luxit populus nimis
Unchecked Copy BoxNum 14:40 - et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt parati sumus ascendere ad locum de quo Dominus locutus est quia peccavimus
Unchecked Copy BoxNum 14:41 - quibus Moses cur inquit transgredimini verbum Domini quod vobis non cedet in prosperum
Unchecked Copy BoxNum 14:42 - nolite ascendere non enim est Dominus vobiscum ne corruatis coram inimicis vestris
Unchecked Copy BoxNum 14:43 - Amalechites et Chananeus ante vos sunt quorum gladio corruetis eo quod nolueritis adquiescere Domino nec erit Dominus vobiscum
Unchecked Copy BoxNum 14:44 - at illi contenebrati ascenderunt in verticem montis arca autem testamenti Domini et Moses non recesserunt de castris
Unchecked Copy BoxNum 14:45 - descenditque Amalechites et Chananeus qui habitabant in monte et percutiens eos atque concidens persecutus est usque Horma
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization