The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Bamidbar (Numbers) 15 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxNum 15:1 - locutus est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxNum 15:2 - loquere ad filios Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae quam ego dabo vobis
Unchecked Copy BoxNum 15:3 - et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bubus sive de ovibus
Unchecked Copy BoxNum 15:4 - offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similae decimam partem oephi conspersae oleo quod mensuram habebit quartam partem hin
Unchecked Copy BoxNum 15:5 - et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos
Unchecked Copy BoxNum 15:6 - et arietis erit sacrificium similae duarum decimarum quae conspersa sit oleo tertiae partis hin
Unchecked Copy BoxNum 15:7 - et vinum ad libamentum tertiae partis eiusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino
Unchecked Copy BoxNum 15:8 - quando vero de bubus feceris holocaustum aut hostiam ut impleas votum vel pacificas victimas
Unchecked Copy BoxNum 15:9 - dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo quod habeat medium mensurae hin
Unchecked Copy BoxNum 15:10 - et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino
Unchecked Copy BoxNum 15:11 - sic facietis
Unchecked Copy BoxNum 15:12 - per singulos boves et arietes et agnos et hedos
Unchecked Copy BoxNum 15:13 - tam indigenae quam peregrini
Unchecked Copy BoxNum 15:14 - eodem ritu offerent sacrificia
Unchecked Copy BoxNum 15:15 - unum praeceptum erit atque iudicium tam vobis quam advenis terrae
Unchecked Copy BoxNum 15:16 - locutus est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxNum 15:17 - loquere filiis Israhel et dices ad eos
Unchecked Copy BoxNum 15:18 - cum veneritis in terram quam dabo vobis
Unchecked Copy BoxNum 15:19 - et comederitis de panibus regionis illius separabitis primitias Domino
Unchecked Copy BoxNum 15:20 - de cibis vestris sicut de areis primitias separatis
Unchecked Copy BoxNum 15:21 - ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino
Unchecked Copy BoxNum 15:22 - quod si per ignorantiam praeterieritis quicquam horum quae locutus est Dominus ad Mosen
Unchecked Copy BoxNum 15:23 - et mandavit per eum ad vos a die qua coepit iubere et ultra
Unchecked Copy BoxNum 15:24 - oblitaque fuerit facere multitudo offeret vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificium eius ac liba ut caerimoniae postulant hircumque pro peccato
Unchecked Copy BoxNum 15:25 - et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israhel et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo
Unchecked Copy BoxNum 15:26 - et dimittetur universae plebi filiorum Israhel et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam
Unchecked Copy BoxNum 15:27 - quod si anima una nesciens peccaverit offeret capram anniculam pro peccato suo
Unchecked Copy BoxNum 15:28 - et deprecabitur pro ea sacerdos quod inscia peccaverit coram Domino inpetrabitque ei veniam et dimittetur illi
Unchecked Copy BoxNum 15:29 - tam indigenis quam advenis una lex erit omnium qui peccaverint ignorantes
Unchecked Copy BoxNum 15:30 - anima vero quae per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo
Unchecked Copy BoxNum 15:31 - verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit irritum idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam
(Exo 31:12–17 )
Unchecked Copy BoxNum 15:32 - factum est autem cum essent filii Israhel in solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati
Unchecked Copy BoxNum 15:33 - obtulerunt eum Mosi et Aaron et universae multitudini
Unchecked Copy BoxNum 15:34 - qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent
Unchecked Copy BoxNum 15:35 - dixitque Dominus ad Mosen morte moriatur homo iste obruat eum lapidibus omnis turba extra castra
Unchecked Copy BoxNum 15:36 - cumque eduxissent eum foras obruerunt lapidibus et mortuus est sicut praeceperat Dominus
Unchecked Copy BoxNum 15:37 - dixit quoque Dominus ad Mosen
Unchecked Copy BoxNum 15:38 - loquere filiis Israhel et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas
Unchecked Copy BoxNum 15:39 - quas cum viderint recordentur omnium mandatorum Domini nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes
Unchecked Copy BoxNum 15:40 - sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea sintque sancti Deo suo
Unchecked Copy BoxNum 15:41 - ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vester Deus
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization