The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Bamidbar (Numbers) 16 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxNum 16:1 - ecce autem Core filius Isaar filii Caath filii Levi et Dathan atque Abiram filii Heliab Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben
Unchecked Copy BoxNum 16:2 - surrexerunt contra Mosen aliique filiorum Israhel ducenti quinquaginta viri proceres synagogae et qui tempore concilii per nomina vocabantur
Unchecked Copy BoxNum 16:3 - cumque stetissent adversum Mosen et Aaron dixerunt sufficiat vobis quia omnis multitudo sanctorum est et in ipsis est Dominus cur elevamini super populum Domini
Unchecked Copy BoxNum 16:4 - quod cum audisset Moses cecidit pronus in faciem
Unchecked Copy BoxNum 16:5 - locutusque ad Core et ad omnem multitudinem mane inquit notum faciet Dominus qui ad se pertineant et sanctos adplicabit sibi et quos elegerit adpropinquabunt ei
Unchecked Copy BoxNum 16:6 - hoc igitur facite tollat unusquisque turibula sua tu Core et omne concilium tuum
Unchecked Copy BoxNum 16:7 - et hausto cras igne ponite desuper thymiama coram Domino et quemcumque elegerit ipse erit sanctus multum erigimini filii Levi
Unchecked Copy BoxNum 16:8 - dixitque rursum ad Core audite filii Levi
Unchecked Copy BoxNum 16:9 - num parum vobis est quod separavit vos Deus Israhel ab omni populo et iunxit sibi ut serviretis ei in cultu tabernaculi et staretis coram frequentia populi et ministraretis ei
Unchecked Copy BoxNum 16:10 - idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi ut vobis etiam sacerdotium vindicetis
Unchecked Copy BoxNum 16:11 - et omnis globus tuus stet contra Dominum quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum
Unchecked Copy BoxNum 16:12 - misit ergo Moses ut vocaret Dathan et Abiram filios Heliab qui responderunt non venimus
Unchecked Copy BoxNum 16:13 - numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra quae lacte et melle manabat ut occideres in deserto nisi et dominatus fueris nostri
Unchecked Copy BoxNum 16:14 - re vera induxisti nos in terram quae fluit rivis lactis et mellis et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum an et oculos nostros vis eruere non venimus
Unchecked Copy BoxNum 16:15 - iratusque Moses valde ait ad Dominum ne respicias sacrificia eorum tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis nec adflixerim quempiam eorum
Unchecked Copy BoxNum 16:16 - dixitque ad Core tu et omnis congregatio tua state seorsum coram Domino et Aaron die crastino separatim
Unchecked Copy BoxNum 16:17 - tollite singuli turibula vestra et ponite super ea incensum offerentes Domino ducenta quinquaginta turibula Aaron quoque teneat turibulum suum
Unchecked Copy BoxNum 16:18 - quod cum fecissent stantibus Mosen et Aaron
Unchecked Copy BoxNum 16:19 - et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi apparuit cunctis gloria Domini
Unchecked Copy BoxNum 16:20 - locutusque Dominus ad Mosen et Aaron ait
Unchecked Copy BoxNum 16:21 - separamini de medio congregationis huius ut eos repente disperdam
Unchecked Copy BoxNum 16:22 - qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt fortissime Deus spirituum universae carnis num uno peccante contra omnes tua ira desaeviet
Unchecked Copy BoxNum 16:23 - et ait Dominus ad Mosen
Unchecked Copy BoxNum 16:24 - praecipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiram
Unchecked Copy BoxNum 16:25 - surrexitque Moses et abiit ad Dathan et Abiram et sequentibus eum senioribus Israhel
Unchecked Copy BoxNum 16:26 - dixit ad turbam recedite a tabernaculis hominum impiorum et nolite tangere quae ad eos pertinent ne involvamini in peccatis eorum
Unchecked Copy BoxNum 16:27 - cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum Dathan et Abiram egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis omnique frequentia
Unchecked Copy BoxNum 16:28 - et ait Moses in hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quae cernitis et non ex proprio ea corde protulerim
Unchecked Copy BoxNum 16:29 - si consueta hominum morte interierint et visitaverit eos plaga qua et ceteri visitari solent non misit me Dominus
Unchecked Copy BoxNum 16:30 - sin autem novam rem fecerit Dominus ut aperiens terra os suum degluttiat eos et omnia quae ad illos pertinent descenderintque viventes in infernum scietis quod blasphemaverint Dominum
Unchecked Copy BoxNum 16:31 - confestim igitur ut cessavit loqui disrupta est terra sub pedibus eorum
Unchecked Copy BoxNum 16:32 - et aperiens os suum devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia
Unchecked Copy BoxNum 16:33 - descenderuntque vivi in infernum operti humo et perierunt de medio multitudinis
Unchecked Copy BoxNum 16:34 - at vero omnis Israhel qui stabat per gyrum fugit ad clamorem pereuntium dicens ne forte et nos terra degluttiat
Unchecked Copy BoxNum 16:35 - sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros qui offerebant incensum
Unchecked Copy BoxNum 16:36 - locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxNum 16:37 - praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdotis ut tollat turibula quae iacent in incendio et ignem huc illucque dispergat quoniam sanctificata sunt
Unchecked Copy BoxNum 16:38 - in mortibus peccatorum producatque ea in lamminas et adfigat altari eo quod oblatum sit in eis incensum Domino et sanctificata sint ut cernant ea pro signo et monumento filii Israhel
Unchecked Copy BoxNum 16:39 - tulit ergo Eleazar sacerdos turibula aenea in quibus obtulerant hii quos incendium devoravit et produxit ea in lamminas adfigens altari
Unchecked Copy BoxNum 16:40 - ut haberent postea filii Israhel quibus commonerentur ne quis accedat alienigena et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio eius loquente Domino ad Mosen
Unchecked Copy BoxNum 16:41 - murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israhel sequenti die contra Mosen et Aaron dicens vos interfecistis populum Domini
Unchecked Copy BoxNum 16:42 - cumque oreretur seditio et tumultus incresceret
Unchecked Copy BoxNum 16:43 - Moses et Aaron fugerunt ad tabernaculum foederis quod postquam ingressi sunt operuit nubes et apparuit gloria Domini
Unchecked Copy BoxNum 16:44 - dixitque Dominus ad Mosen
Unchecked Copy BoxNum 16:45 - recedite de medio huius multitudinis etiam nunc delebo eos cumque iacerent in terra
Unchecked Copy BoxNum 16:46 - dixit Moses ad Aaron tolle turibulum et hausto igne de altari mitte incensum desuper pergens cito ad populum ut roges pro eis iam enim egressa est ira a Domino et plaga desaevit
Unchecked Copy BoxNum 16:47 - quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad mediam multitudinem quam iam vastabat incendium obtulit thymiama
Unchecked Copy BoxNum 16:48 - et stans inter mortuos ac viventes pro populo deprecatus est et plaga cessavit
Unchecked Copy BoxNum 16:49 - fuerunt autem qui percussi sunt quattuordecim milia hominum et septingenti absque his qui perierant in seditione Core
Unchecked Copy BoxNum 16:50 - reversusque est Aaron ad Mosen ad ostium tabernaculi foederis postquam quievit interitus
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization