The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Bamidbar (Numbers) 18 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxNum 18:1 - dixitque Dominus ad Aaron tu et filii tui et domus patris tui tecum portabitis iniquitatem sanctuarii et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri
Unchecked Copy BoxNum 18:2 - sed et fratres tuos de tribu Levi et sceptro patris tui sume tecum praestoque sint et ministrent tibi tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii
Unchecked Copy BoxNum 18:3 - excubabuntque Levitae ad praecepta tua et ad cuncta opera tabernaculi ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et altare non accedant ne et illi moriantur et vos pereatis simul
Unchecked Copy BoxNum 18:4 - sint autem tecum et excubent in custodiis tabernaculi et in omnibus caerimoniis eius alienigena non miscebitur vobis
Unchecked Copy BoxNum 18:5 - excubate in custodia sanctuarii et in ministerio altaris ne oriatur indignatio super filios Israhel
Unchecked Copy BoxNum 18:6 - ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israhel et tradidi donum Domino ut serviant in ministeriis tabernaculi eius
Unchecked Copy BoxNum 18:7 - tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum et omnia quae ad cultum altaris pertinent et intra velum sunt per sacerdotes administrabuntur si quis externus accesserit occidetur
Unchecked Copy BoxNum 18:8 - locutus est Dominus ad Aaron ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum omnia quae sanctificantur a filiis Israhel tibi tradidi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna
Unchecked Copy BoxNum 18:9 - haec ergo accipies de his quae sanctificantur et oblata sunt Domino omnis oblatio et sacrificium et quicquid pro peccato atque delicto redditur mihi et cedet in sancta sanctorum tuum erit et filiorum tuorum
Unchecked Copy BoxNum 18:10 - in sanctuario comedes illud mares tantum edent ex eo quia consecratum est tibi
Unchecked Copy BoxNum 18:11 - primitias autem quas voverint et obtulerint filii Israhel tibi dedi et filiis ac filiabus tuis iure perpetuo qui mundus est in domo tua vescetur eis
Unchecked Copy BoxNum 18:12 - omnem medullam olei et vini ac frumenti quicquid offerunt primitiarum Domino tibi dedi
Unchecked Copy BoxNum 18:13 - universa frugum initia quas gignit humus et Domino deportantur cedent in usus tuos qui mundus est in domo tua vescetur eis
Unchecked Copy BoxNum 18:14 - omne quod ex voto reddiderint filii Israhel tuum erit
Unchecked Copy BoxNum 18:15 - quicquid primum erumpet e vulva cunctae carnis quam offerunt Domino sive ex hominibus sive de pecoribus fuerit tui iuris erit ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias et omne animal quod inmundum est redimi facias
Unchecked Copy BoxNum 18:16 - cuius redemptio erit post unum mensem siclis argenti quinque pondere sanctuarii siclus viginti obolos habet
Unchecked Copy BoxNum 18:17 - primogenitum autem bovis et ovis et caprae non facies redimi quia sanctificata sunt Domino sanguinem tantum eorum fundes super altare et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino
Unchecked Copy BoxNum 18:18 - carnes vero in usum tuum cedent sicut pectusculum consecratum et armus dexter tua erunt
Unchecked Copy BoxNum 18:19 - omnes primitias sanctuarii quas offerunt filii Israhel Domino tibi dedi et filiis ac filiabus tuis iure perpetuo pactum salis est sempiternum coram Domino tibi ac filiis tuis
Unchecked Copy BoxNum 18:20 - dixitque Dominus ad Aaron in terra eorum nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israhel
Unchecked Copy BoxNum 18:21 - filiis autem Levi dedi omnes decimas Israhelis in possessionem pro ministerio quo serviunt mihi in tabernaculo foederis
Unchecked Copy BoxNum 18:22 - ut non accedant ultra filii Israhel ad tabernaculum nec committant peccatum mortiferum
Unchecked Copy BoxNum 18:23 - solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus et portantibus peccata populi legitimum sempiternum erit in generationibus vestris nihil aliud possidebunt
Unchecked Copy BoxNum 18:24 - decimarum oblatione contenti quas in usus eorum et necessaria separavi
Unchecked Copy BoxNum 18:25 - locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxNum 18:26 - praecipe Levitis atque denuntia cum acceperitis a filiis Israhel decimas quas dedi vobis primitias earum offerte Domino id est decimam partem decimae
Unchecked Copy BoxNum 18:27 - ut reputetur vobis in oblationem primitivorum tam de areis quam de torcularibus
Unchecked Copy BoxNum 18:28 - et universis quorum accipitis primitias offerte Domino et date Aaron sacerdoti
Unchecked Copy BoxNum 18:29 - omnia quae offertis ex decimis et in donaria Domini separatis optima et electa erunt
Unchecked Copy BoxNum 18:30 - dicesque ad eos si praeclara et meliora quaeque obtuleritis ex decimis reputabitur vobis quasi de area et torculari dederitis primitias
Unchecked Copy BoxNum 18:31 - et comedetis eas in omnibus locis vestris tam vos quam familiae vestrae quia pretium est pro ministerio quo servitis in tabernaculo testimonii
Unchecked Copy BoxNum 18:32 - et non peccabitis super hoc egregia vobis et pinguia reservantes ne polluatis oblationes filiorum Israhel et moriamini
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization