The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Bamidbar (Numbers) 20 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
(Exo 17:1–7 )
Unchecked Copy BoxNum 20:1 - veneruntque filii Israhel et omnis multitudo in desertum Sin mense primo et mansit populus in Cades mortuaque est ibi Maria et sepulta in eodem loco
Unchecked Copy BoxNum 20:2 - cumque indigeret aqua populus coierunt adversum Mosen et Aaron
Unchecked Copy BoxNum 20:3 - et versi in seditionem dixerunt utinam perissemus inter fratres nostros coram Domino
Unchecked Copy BoxNum 20:4 - cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem ut et nos et nostra iumenta moriantur
Unchecked Copy BoxNum 20:5 - quare nos fecistis ascendere de Aegypto et adduxistis in locum istum pessimum qui seri non potest qui nec ficum gignit nec vineas nec mala granata insuper et aquam non habet ad bibendum
Unchecked Copy BoxNum 20:6 - ingressusque Moses et Aaron dimissa multitudine tabernaculum foederis corruerunt proni in terram et apparuit gloria Domini super eos
Unchecked Copy BoxNum 20:7 - locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxNum 20:8 - tolle virgam et congrega populum tu et Aaron frater tuus et loquimini ad petram coram eis et illa dabit aquas cumque eduxeris aquam de petra bibet omnis multitudo et iumenta eius
Unchecked Copy BoxNum 20:9 - tulit igitur Moses virgam quae erat in conspectu Domini sicut praeceperat ei
Unchecked Copy BoxNum 20:10 - congregata multitudine ante petram dixitque eis audite rebelles et increduli num de petra hac vobis aquam poterimus eicere
Unchecked Copy BoxNum 20:11 - cumque elevasset Moses manum percutiens virga bis silicem egressae sunt aquae largissimae ita ut et populus biberet et iumenta
Unchecked Copy BoxNum 20:12 - dixitque Dominus ad Mosen et Aaron quia non credidistis mihi ut sanctificaretis me coram filiis Israhel non introducetis hos populos in terram quam dabo eis
Unchecked Copy BoxNum 20:13 - haec est aqua Contradictionis ubi iurgati sunt filii Israhel contra Dominum et sanctificatus est in eis
Unchecked Copy BoxNum 20:14 - misit interea nuntios Moses de Cades ad regem Edom qui dicerent haec mandat frater tuus Israhel nosti omnem laborem qui adprehendit nos
Unchecked Copy BoxNum 20:15 - quomodo descenderint patres nostri in Aegyptum et habitaverimus ibi multo tempore adflixerintque nos Aegyptii et patres nostros
Unchecked Copy BoxNum 20:16 - et quomodo clamaverimus ad Dominum et exaudierit nos miseritque angelum qui eduxerit nos de Aegypto ecce in urbe Cades quae est in extremis finibus tuis positi
Unchecked Copy BoxNum 20:17 - obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam non ibimus per agros nec per vineas non bibemus aquas de puteis tuis sed gradiemur via publica nec ad dextram nec ad sinistram declinantes donec transeamus terminos tuos
Unchecked Copy BoxNum 20:18 - cui respondit Edom non transibis per me alioquin armatus occurram tibi
Unchecked Copy BoxNum 20:19 - dixeruntque filii Israhel per tritam gradiemur viam et si biberimus aquas tuas nos et pecora nostra dabimus quod iustum est nulla erit in pretio difficultas tantum velociter transeamus
Unchecked Copy BoxNum 20:20 - at ille respondit non transibis statimque egressus est obvius cum infinita multitudine et manu forti
Unchecked Copy BoxNum 20:21 - nec voluit adquiescere deprecanti ut concederet transitum per fines suos quam ob rem devertit ab eo Israhel
Unchecked Copy BoxNum 20:22 - cumque castra movissent de Cades venerunt in montem Or qui est in finibus terrae Edom
Unchecked Copy BoxNum 20:23 - ubi locutus est Dominus ad Mosen
Unchecked Copy BoxNum 20:24 - pergat inquit Aaron ad populos suos non enim intrabit terram quam dedi filiis Israhel eo quod incredulus fuerit ori meo ad aquas Contradictionis
Unchecked Copy BoxNum 20:25 - tolle Aaron et filium eius cum eo et duces eos in montem Or
Unchecked Copy BoxNum 20:26 - cumque nudaveris patrem veste sua indues ea Eleazarum filium eius et Aaron colligetur et morietur ibi
Unchecked Copy BoxNum 20:27 - fecit Moses ut praeceperat Dominus et ascenderunt in montem Or coram omni multitudine
Unchecked Copy BoxNum 20:28 - cumque Aaron spoliasset vestibus suis induit eis Eleazarum filium eius [Vulgate 20:29] illo mortuo in montis supercilio descendit cum Eleazaro
Unchecked Copy BoxNum 20:29 - [Vulgate 20:30] omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suas
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization