The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Bamidbar (Numbers) 23 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxNum 23:1 - dixitque Balaam ad Balac aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes

Unchecked Copy BoxNum 23:2 - cumque fecisset iuxta sermonem Balaam inposuerunt simul vitulum et arietem super aram

Unchecked Copy BoxNum 23:3 - dixitque Balaam ad Balac sta paulisper iuxta holocaustum tuum donec vadam si forte occurrat mihi Dominus et quodcumque imperaverit loquar tibi

Unchecked Copy BoxNum 23:4 - cumque abisset velociter occurrit ei Deus locutusque ad eum Balaam septem inquit aras erexi et inposui vitulum et arietem desuper

Unchecked Copy BoxNum 23:5 - Dominus autem posuit verbum in ore eius et ait revertere ad Balac et haec loqueris

Unchecked Copy BoxNum 23:6 - reversus invenit stantem Balac iuxta holocaustum suum et omnes principes Moabitarum

Unchecked Copy BoxNum 23:7 - adsumptaque parabola sua dixit de Aram adduxit me Balac rex Moabitarum de montibus orientis veni inquit et maledic Iacob propera et detestare Israhel

Unchecked Copy BoxNum 23:8 - quomodo maledicam cui non maledixit Deus qua ratione detester quem Dominus non detestatur

Unchecked Copy BoxNum 23:9 - de summis silicibus videbo eum et de collibus considerabo illum populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur

Unchecked Copy BoxNum 23:10 - quis dinumerare possit pulverem Iacob et nosse numerum stirpis Israhel moriatur anima mea morte iustorum et fiant novissima mea horum similia

Unchecked Copy BoxNum 23:11 - dixitque Balac ad Balaam quid est hoc quod agis ut malediceres inimicis vocavi te et tu e contrario benedicis eis

Unchecked Copy BoxNum 23:12 - cui ille respondit num aliud possum loqui nisi quod iusserit Dominus

Unchecked Copy BoxNum 23:13 - dixit ergo Balac veni mecum in alterum locum unde partem Israhelis videas et totum videre non possis inde maledicito ei

Unchecked Copy BoxNum 23:14 - cumque duxisset eum in locum sublimem super verticem montis Phasga aedificavit Balaam septem aras et inpositis supra vitulo atque ariete

Unchecked Copy BoxNum 23:15 - dixit ad Balac sta hic iuxta holocaustum tuum donec ego pergam obvius

Unchecked Copy BoxNum 23:16 - cui cum Dominus occurrisset posuissetque verbum in ore eius ait revertere ad Balac et haec loqueris ei

Unchecked Copy BoxNum 23:17 - reversus invenit eum stantem iuxta holocaustum suum et principes Moabitarum cum eo ad quem Balac quid inquit locutus est Dominus

Unchecked Copy BoxNum 23:18 - at ille adsumpta parabola sua ait sta Balac et ausculta audi fili Sepphor

Unchecked Copy BoxNum 23:19 - non est Deus quasi homo ut mentiatur nec ut filius hominis ut mutetur dixit ergo et non faciet locutus est et non implebit

Unchecked Copy BoxNum 23:20 - ad benedicendum adductus sum benedictionem prohibere non valeo

Unchecked Copy BoxNum 23:21 - non est idolum in Iacob nec videtur simulacrum in Israhel Dominus Deus eius cum eo est et clangor victoriae regis in illo

Unchecked Copy BoxNum 23:22 - Deus eduxit eum de Aegypto cuius fortitudo similis est rinocerotis

Unchecked Copy BoxNum 23:23 - non est augurium in Iacob nec divinatio in Israhel temporibus suis dicetur Iacob et Israheli quid operatus sit Deus

Unchecked Copy BoxNum 23:24 - ecce populus ut leaena consurget et quasi leo erigetur non accubabit donec devoret praedam et occisorum sanguinem bibat

Unchecked Copy BoxNum 23:25 - dixitque Balac ad Balaam nec maledicas ei nec benedicas

Unchecked Copy BoxNum 23:26 - et ille nonne ait dixi tibi quod quicquid mihi Deus imperaret hoc facerem

Unchecked Copy BoxNum 23:27 - et ait Balac ad eum veni et ducam te ad alium locum si forte placeat Deo ut inde maledicas eis

Unchecked Copy BoxNum 23:28 - cumque duxisset eum super verticem montis Phogor qui respicit solitudinem

Unchecked Copy BoxNum 23:29 - dixit ei Balaam aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes

Unchecked Copy BoxNum 23:30 - fecit Balac ut Balaam dixerat inposuitque vitulos et arietes per singulas aras
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1