The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Bamidbar (Numbers) 27 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxNum 27:1 - accesserunt autem filiae Salphaad filii Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse qui fuit filius Ioseph quarum sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa

Unchecked Copy BoxNum 27:2 - steteruntque coram Mosen et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi foederis atque dixerunt

Unchecked Copy BoxNum 27:3 - pater noster mortuus est in deserto nec fuit in seditione quae concitata est contra Dominum sub Core sed in peccato suo mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen illius de familia sua quia non habet filium date nobis possessionem inter cognatos patris nostri

Unchecked Copy BoxNum 27:4 - rettulitque Moses causam earum ad iudicium Domini

Unchecked Copy BoxNum 27:5 - qui dixit ad eum

Unchecked Copy BoxNum 27:6 - iustam rem postulant filiae Salphaad da eis possessionem inter cognatos patris sui et ei in hereditate succedant

Unchecked Copy BoxNum 27:7 - ad filios autem Israhel loqueris haec

Unchecked Copy BoxNum 27:8 - homo cum mortuus fuerit absque filio ad filiam eius transibit hereditas

Unchecked Copy BoxNum 27:9 - si filiam non habuerit habebit successores fratres suos

Unchecked Copy BoxNum 27:10 - quod si et fratres non fuerint dabitis hereditatem fratribus patris eius

Unchecked Copy BoxNum 27:11 - sin autem nec patruos habuerit dabitur hereditas his qui ei proximi sunt eritque hoc filiis Israhel sanctum lege perpetua sicut praecepit Dominus Mosi

Unchecked Copy BoxNum 27:12 - dixit quoque Dominus ad Mosen ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram quam daturus sum filiis Israhel

Unchecked Copy BoxNum 27:13 - cumque videris eam ibis et tu ad populum tuum sicut ivit frater tuus Aaron

Unchecked Copy BoxNum 27:14 - quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas hae sunt aquae Contradictionis in Cades deserti Sin

Unchecked Copy BoxNum 27:15 - cui respondit Moses

Unchecked Copy BoxNum 27:16 - provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem qui sit super multitudinem hanc

Unchecked Copy BoxNum 27:17 - et possit exire et intrare ante eos et educere illos vel introducere ne sit populus Domini sicut oves absque pastore

Unchecked Copy BoxNum 27:18 - dixitque Dominus ad eum tolle Iosue filium Nun virum in quo est spiritus et pone manum tuam super eum

Unchecked Copy BoxNum 27:19 - qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine

Unchecked Copy BoxNum 27:20 - et dabis ei praecepta cunctis videntibus et partem gloriae tuae ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israhel

Unchecked Copy BoxNum 27:21 - pro hoc si quid agendum erit Eleazar sacerdos consulet Dominum ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israhel cum eo et cetera multitudo

Unchecked Copy BoxNum 27:22 - fecit Moses ut praeceperat Dominus cumque tulisset Iosue statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi

Unchecked Copy BoxNum 27:23 - et inpositis capiti eius manibus cuncta replicavit quae mandaverat Dominus
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1