The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Bamidbar (Numbers) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
(Lev 10:1–7 )
Unchecked Copy BoxNum 3:1 - haec sunt generationes Aaron et Mosi in die qua locutus est Dominus ad Mosen in monte Sinai
Unchecked Copy BoxNum 3:2 - et haec nomina filiorum Aaron primogenitus eius Nadab dein Abiu et Eleazar et Ithamar
Unchecked Copy BoxNum 3:3 - haec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt et quorum repletae et consecratae manus ut sacerdotio fungerentur
Unchecked Copy BoxNum 3:4 - mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo
Unchecked Copy BoxNum 3:5 - locutus est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxNum 3:6 - adplica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei et excubent
Unchecked Copy BoxNum 3:7 - et observent quicquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii
Unchecked Copy BoxNum 3:8 - et custodiant vasa tabernaculi servientes in ministerio eius
Unchecked Copy BoxNum 3:9 - dabisque dono Levitas
Unchecked Copy BoxNum 3:10 - Aaron et filiis eius quibus traditi sunt a filiis Israhel Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii externus qui ad ministrandum accesserit morietur
Unchecked Copy BoxNum 3:11 - locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxNum 3:12 - ego tuli Levitas a filiis Israhel pro omni primogenito qui aperit vulvam in filiis Israhel eruntque Levitae mei
Unchecked Copy BoxNum 3:13 - meum est enim omne primogenitum ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti sanctificavi mihi quicquid primum nascitur in Israhel ab homine usque ad pecus mei sunt ego Dominus
(cf. Num 1:47–54 )
Unchecked Copy BoxNum 3:14 - locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai dicens
Unchecked Copy BoxNum 3:15 - numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra
Unchecked Copy BoxNum 3:16 - numeravit Moses ut praeceperat Dominus
Unchecked Copy BoxNum 3:17 - et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari
Unchecked Copy BoxNum 3:18 - filii Gerson Lebni et Semei
Unchecked Copy BoxNum 3:19 - filii Caath Amram et Iessaar Hebron et Ozihel
Unchecked Copy BoxNum 3:20 - filii Merari Mooli et Musi
Unchecked Copy BoxNum 3:21 - de Gerson fuere familiae duae lebnitica et semeitica
Unchecked Copy BoxNum 3:22 - quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingentorum
Unchecked Copy BoxNum 3:23 - hii post tabernaculum metabuntur ad occidentem
Unchecked Copy BoxNum 3:24 - sub principe Eliasaph filio Lahel
Unchecked Copy BoxNum 3:25 - et habebunt excubias in tabernaculo foederis
Unchecked Copy BoxNum 3:26 - ipsum tabernaculum et operimentum eius tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis et cortinas atrii tentorium quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia eius
Unchecked Copy BoxNum 3:27 - cognatio Caath habebit populos Amramitas et Iessaaritas et Hebronitas et Ozihelitas hae sunt familiae Caathitarum recensitae per nomina sua
Unchecked Copy BoxNum 3:28 - omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebunt excubias sanctuarii
Unchecked Copy BoxNum 3:29 - et castrametabuntur ad meridianam plagam
Unchecked Copy BoxNum 3:30 - princepsque eorum erit Elisaphan filius Ozihel
Unchecked Copy BoxNum 3:31 - et custodient arcam mensamque et candelabrum altaria et vasa sanctuarii in quibus ministratur et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem
Unchecked Copy BoxNum 3:32 - princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erit super excubitores custodiae sanctuarii
Unchecked Copy BoxNum 3:33 - at vero de Merari erunt populi Moolitae et Musitae recensiti per nomina sua
Unchecked Copy BoxNum 3:34 - omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia ducenti
Unchecked Copy BoxNum 3:35 - princeps eorum Surihel filius Abiahihel in plaga septentrionali castrametabuntur
Unchecked Copy BoxNum 3:36 - erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes et columnae ac bases earum et omnia quae ad cultum huiuscemodi pertinent
Unchecked Copy BoxNum 3:37 - columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus
Unchecked Copy BoxNum 3:38 - castrametabuntur ante tabernaculum foederis id est ad orientalem plagam Moses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israhel quisquis alienus accesserit morietur
Unchecked Copy BoxNum 3:39 - omnes Levitae quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra fuerunt viginti duo milia
Unchecked Copy BoxNum 3:40 - et ait Dominus ad Mosen numera primogenitos sexus masculini de filiis Israhel a mense uno et supra et habebis summam eorum
Unchecked Copy BoxNum 3:41 - tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israhel ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris filiorum Israhel
Unchecked Copy BoxNum 3:42 - recensuit Moses sicut praeceperat Dominus primogenitos filiorum Israhel
Unchecked Copy BoxNum 3:43 - et fuerunt masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres
Unchecked Copy BoxNum 3:44 - locutusque est Dominus ad Mosen
Unchecked Copy BoxNum 3:45 - tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israhel et pecora Levitarum pro pecoribus eorum eruntque Levitae mei ego sum Dominus
Unchecked Copy BoxNum 3:46 - in pretio autem ducentorum septuaginta trium qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israhel
Unchecked Copy BoxNum 3:47 - accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii siclus habet obolos viginti
Unchecked Copy BoxNum 3:48 - dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum qui supra sunt
Unchecked Copy BoxNum 3:49 - tulit igitur Moses pecuniam eorum qui fuerant amplius et quos redemerant a Levitis
Unchecked Copy BoxNum 3:50 - pro primogenitis filiorum Israhel mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii
Unchecked Copy BoxNum 3:51 - et dedit eam Aaroni et filiis eius iuxta verbum quod praeceperat sibi Dominus
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization