The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Bamidbar (Numbers) 30 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxNum 30:1 - [Vulgate 30:2] et locutus est ad principes tribuum filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus

Unchecked Copy BoxNum 30:2 - [Vulgate 30:3] si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit iuramento non faciet irritum verbum suum sed omne quod promisit implebit

Unchecked Copy BoxNum 30:3 - [Vulgate 30:4] mulier si quippiam voverit et se constrinxerit iuramento quae est in domo patris sui et in aetate adhuc puellari si cognoverit pater votum quod pollicita est et iuramentum quo obligavit animam suam et tacuerit voti rea erit

Unchecked Copy BoxNum 30:4 - [Vulgate 30:5] quicquid pollicita est et iuravit opere conplebit

Unchecked Copy BoxNum 30:5 - [Vulgate 30:6] sin autem statim ut audierit contradixerit pater et vota et iuramenta eius irrita erunt nec obnoxia tenebitur sponsioni eo quod contradixerit pater

Unchecked Copy BoxNum 30:6 - [Vulgate 30:7] si maritum habuerit et voverit aliquid et semel verbum de ore eius egrediens animam illius obligaverit iuramento

Unchecked Copy BoxNum 30:7 - [Vulgate 30:8] quo die audierit vir et non contradixerit voti rea erit reddet quodcumque promiserat

Unchecked Copy BoxNum 30:8 - [Vulgate 30:9] sin autem audiens statim contradixerit et irritas fecerit pollicitationes eius verbaque quibus obstrinxerat animam suam propitius ei erit Dominus

Unchecked Copy BoxNum 30:9 - [Vulgate 30:10] vidua et repudiata quicquid voverint reddent

Unchecked Copy BoxNum 30:10 - [Vulgate 30:11] uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et iuramento

Unchecked Copy BoxNum 30:11 - [Vulgate 30:12] si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni reddet quodcumque promiserat

Unchecked Copy BoxNum 30:12 - [Vulgate 30:13] sin autem extemplo contradixerit non tenebitur promissionis rea quia maritus contradixit et Dominus ei propitius erit

Unchecked Copy BoxNum 30:13 - [Vulgate 30:14] si voverit et iuramento se constrinxerit ut per ieiunium vel ceterarum rerum abstinentiam adfligat animam suam in arbitrio viri erit ut faciat sive non faciat

Unchecked Copy BoxNum 30:14 - [Vulgate 30:15] quod si audiens vir tacuerit et in alteram diem distulerit sententiam quicquid voverat atque promiserat reddet quia statim ut audivit tacuit

Unchecked Copy BoxNum 30:15 - [Vulgate 30:16] sin autem contradixerit postquam rescivit portabit ipse iniquitatem eius

Unchecked Copy BoxNum 30:16 - [Vulgate 30:17] istae sunt leges quas constituit Dominus Mosi inter virum et uxorem inter patrem et filiam quae in puellari adhuc aetate est vel quae manet in parentis domo
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1