The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Bamidbar (Numbers) 31 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxNum 31:1 - locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxNum 31:2 - ulciscere prius filios Israhel de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum
Unchecked Copy BoxNum 31:3 - statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis
Unchecked Copy BoxNum 31:4 - mille viri de singulis tribubus eligantur Israhel qui mittantur ad bellum
Unchecked Copy BoxNum 31:5 - dederuntque millenos de cunctis tribubus id est duodecim milia expeditorum ad pugnam
Unchecked Copy BoxNum 31:6 - quos misit Moses cum Finees filio Eleazari sacerdotis vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei
Unchecked Copy BoxNum 31:7 - cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent omnes mares occiderunt
Unchecked Copy BoxNum 31:8 - et reges eorum Evi et Recem et Sur et Ur et Rebe quinque principes gentis Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio
Unchecked Copy BoxNum 31:9 - ceperuntque mulieres eorum et parvulos omniaque pecora et cunctam supellectilem quicquid habere potuerant depopulati sunt
Unchecked Copy BoxNum 31:10 - tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit
Unchecked Copy BoxNum 31:11 - et tulerunt praedam et universa quae ceperant tam ex hominibus quam ex iumentis
Unchecked Copy BoxNum 31:12 - et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israhel reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Hiericho
Unchecked Copy BoxNum 31:13 - egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castra
Unchecked Copy BoxNum 31:14 - iratusque Moses principibus exercitus tribunis et centurionibus qui venerant de bello
Unchecked Copy BoxNum 31:15 - ait cur feminas reservastis
Unchecked Copy BoxNum 31:16 - nonne istae sunt quae deceperunt filios Israhel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus
Unchecked Copy BoxNum 31:17 - ergo cunctos interficite quicquid est generis masculini etiam in parvulis et mulieres quae noverunt viros in coitu iugulate
Unchecked Copy BoxNum 31:18 - puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis
Unchecked Copy BoxNum 31:19 - et manete extra castra septem diebus qui occiderit hominem vel occisum tetigerit lustrabitur die tertio et septimo
Unchecked Copy BoxNum 31:20 - et de omni praeda sive vestimentum fuerit sive vas et aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno expiabitur
Unchecked Copy BoxNum 31:21 - Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant sic locutus est hoc est praeceptum legis quod mandavit Dominus Mosi
Unchecked Copy BoxNum 31:22 - aurum et argentum et aes et ferrum et stagnum et plumbum
Unchecked Copy BoxNum 31:23 - et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis sanctificabitur
Unchecked Copy BoxNum 31:24 - et lavabitis vestimenta vestra die septimo et purificati postea castra intrabitis
Unchecked Copy BoxNum 31:25 - dixitque Dominus ad Mosen
Unchecked Copy BoxNum 31:26 - tollite summam eorum quae capta sunt ab homine usque ad pecus tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi
Unchecked Copy BoxNum 31:27 - dividesque ex aequo praedam inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum et inter omnem reliquam multitudinem
Unchecked Copy BoxNum 31:28 - et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bubus et asinis et ovibus
Unchecked Copy BoxNum 31:29 - et dabis eam Eleazaro sacerdoti quia primitiae Domini sunt
Unchecked Copy BoxNum 31:30 - ex media quoque parte filiorum Israhel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini
Unchecked Copy BoxNum 31:31 - feceruntque Moses et Eleazar sicut praeceperat Dominus
Unchecked Copy BoxNum 31:32 - fuit autem praeda quam exercitus ceperat ovium sescenta septuaginta quinque milia
Unchecked Copy BoxNum 31:33 - boum septuaginta duo milia
Unchecked Copy BoxNum 31:34 - asinorum sexaginta milia et mille
Unchecked Copy BoxNum 31:35 - animae hominum sexus feminei quae non cognoverant viros triginta duo milia
Unchecked Copy BoxNum 31:36 - dataque est media pars his qui in proelio fuerant ovium trecenta triginta septem milia quingenta
Unchecked Copy BoxNum 31:37 - e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae septuaginta quinque
Unchecked Copy BoxNum 31:38 - et de bubus triginta sex milibus boves septuaginta duo
Unchecked Copy BoxNum 31:39 - de asinis triginta milibus quingentis asini sexaginta unus
Unchecked Copy BoxNum 31:40 - de animabus hominum sedecim milibus cesserunt in partem Domini triginta duae animae
Unchecked Copy BoxNum 31:41 - tradiditque Moses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti sicut ei fuerat imperatum
Unchecked Copy BoxNum 31:42 - ex media parte filiorum Israhel quam separaverat his qui in proelio fuerant
Unchecked Copy BoxNum 31:43 - de media vero parte quae contigerat reliquae multitudini id est de ovium trecentis triginta septem milibus quingentis
Unchecked Copy BoxNum 31:44 - et de bubus triginta sex milibus
Unchecked Copy BoxNum 31:45 - et de asinis triginta milibus quingentis
Unchecked Copy BoxNum 31:46 - et de hominibus sedecim milibus
Unchecked Copy BoxNum 31:47 - tulit Moses quinquagesimum caput et dedit Levitis qui excubant in tabernaculo Domini sicut praeceperat Dominus
Unchecked Copy BoxNum 31:48 - cumque accessissent principes exercitus ad Mosen et tribuni centurionesque dixerunt
Unchecked Copy BoxNum 31:49 - nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum quos habuimus sub manu nostra et ne unus quidem defuit
Unchecked Copy BoxNum 31:50 - ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in praeda auri potuimus invenire periscelides et armillas anulos et dextralia ac murenulas ut depreceris pro nobis Dominum
Unchecked Copy BoxNum 31:51 - susceperuntque Moses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus
Unchecked Copy BoxNum 31:52 - pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos a tribunis et centurionibus
Unchecked Copy BoxNum 31:53 - unusquisque enim quod in praeda rapuerat suum erat
Unchecked Copy BoxNum 31:54 - et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii in monumentum filiorum Israhel coram Domino
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization