Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1
The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Bamidbar (Numbers) 4 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxNum 4:1 - locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
Unchecked Copy BoxNum 4:2 - tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas
Unchecked Copy BoxNum 4:3 - a tricesimo anno et supra usque ad quinquagesimum annum omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo foederis
Unchecked Copy BoxNum 4:4 - hic est cultus filiorum Caath tabernaculum foederis et sanctum sanctorum
Unchecked Copy BoxNum 4:5 - ingredientur Aaron et filii eius quando movenda sunt castra et deponent velum quod pendet ante fores involventque eo arcam testimonii
Unchecked Copy BoxNum 4:6 - et operient rursum velamine ianthinarum pellium extendentque desuper pallium totum hyacinthinum et inducent vectes
Unchecked Copy BoxNum 4:7 - mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea turibula et mortariola cyatos et crateras ad liba fundenda panes semper in ea erunt
Unchecked Copy BoxNum 4:8 - extendentque desuper pallium coccineum quod rursum operient velamento ianthinarum pellium et inducent vectes
Unchecked Copy BoxNum 4:9 - sument et pallium hyacinthinum quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt
Unchecked Copy BoxNum 4:10 - et super omnia ponent operimentum ianthinarum pellium et inducent vectes
Unchecked Copy BoxNum 4:11 - nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium inducentque vectes
Unchecked Copy BoxNum 4:12 - omnia vasa quibus ministratur in sanctuario involvent hyacinthino pallio et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium inducentque vectes
Unchecked Copy BoxNum 4:13 - sed et altare mundabunt cinere et involvent illud purpureo vestimento
Unchecked Copy BoxNum 4:14 - ponentque cum eo omnia vasa quibus in ministerio eius utuntur id est ignium receptacula fuscinulas ac tridentes uncinos et vatilla cuncta vasa altaris operient simul velamine ianthinarum pellium et inducent vectes
Unchecked Copy BoxNum 4:15 - cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta et non tangant vasa sanctuarii ne moriantur ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo foederis
Unchecked Copy BoxNum 4:16 - super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis ad cuius pertinet curam oleum ad concinnandas lucernas et conpositionis incensum et sacrificium quod semper offertur et oleum unctionis et quicquid ad cultum tabernaculi pertinet omniumque vasorum quae in sanctuario sunt
Unchecked Copy BoxNum 4:17 - locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
Unchecked Copy BoxNum 4:18 - nolite perdere populum Caath de medio Levitarum
Unchecked Copy BoxNum 4:19 - sed hoc facite eis ut vivant et non moriantur si tetigerint sancta sanctorum Aaron et filii eius intrabunt ipsique disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeat
Unchecked Copy BoxNum 4:20 - alii nulla curiositate videant quae sunt in sanctuario priusquam involvantur alioquin morientur
Unchecked Copy BoxNum 4:21 - locutus est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxNum 4:22 - tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas
Unchecked Copy BoxNum 4:23 - a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo foederis
Unchecked Copy BoxNum 4:24 - hoc est officium familiae Gersonitarum
Unchecked Copy BoxNum 4:25 - ut portent cortinas tabernaculi et tectum foederis operimentum aliud et super omnia velamen ianthinum tentoriumque quod pendet in introitu foederis tabernaculi
Unchecked Copy BoxNum 4:26 - cortinas atrii et velum in introitu quod est ante tabernaculum omnia quae ad altare pertinent funiculos et vasa ministerii
Unchecked Copy BoxNum 4:27 - iubente Aaron et filiis eius portabunt filii Gerson et scient singuli cui debeant oneri mancipari
Unchecked Copy BoxNum 4:28 - hic est cultus familiae Gersonitarum in tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
Unchecked Copy BoxNum 4:29 - filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis
Unchecked Copy BoxNum 4:30 - a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum foederis testimonii
Unchecked Copy BoxNum 4:31 - haec sunt onera eorum portabunt tabulas tabernaculi et vectes eius columnas et bases earum
Unchecked Copy BoxNum 4:32 - columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient sicque portabunt
Unchecked Copy BoxNum 4:33 - hoc est officium familiae Meraritarum et ministerium in tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
Unchecked Copy BoxNum 4:34 - recensuerunt igitur Moses et Aaron et principes synagogae filios Caath per cognationes et domos patrum suorum
Unchecked Copy BoxNum 4:35 - a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi foederis
Unchecked Copy BoxNum 4:36 - et inventi sunt duo milia septingenti quinquaginta
Unchecked Copy BoxNum 4:37 - hic est numerus populi Caath qui intrat tabernaculum foederis hos numeravit Moses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum Mosi
Unchecked Copy BoxNum 4:38 - numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum
Unchecked Copy BoxNum 4:39 - a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo foederis
Unchecked Copy BoxNum 4:40 - et inventi sunt duo milia sescenti triginta
Unchecked Copy BoxNum 4:41 - hic est populus Gersonitarum quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta verbum Domini
Unchecked Copy BoxNum 4:42 - numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum
Unchecked Copy BoxNum 4:43 - a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi foederis
Unchecked Copy BoxNum 4:44 - et inventi sunt tria milia ducenti
Unchecked Copy BoxNum 4:45 - hic est numerus filiorum Merari quos recensuerunt Moses et Aaron iuxta imperium Domini per manum Mosi
Unchecked Copy BoxNum 4:46 - omnes qui recensiti sunt de Levitis et quos fecit ad nomen Moses et Aaron et principes Israhel per cognationes et domos patrum suorum
Unchecked Copy BoxNum 4:47 - a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum ingredientes ad ministerium tabernaculi et onera portanda
Unchecked Copy BoxNum 4:48 - fuerunt simul octo milia quingenti octoginta
Unchecked Copy BoxNum 4:49 - iuxta verbum Domini recensuit eos Moses unumquemque iuxta officium et onera sua sicut praeceperat ei Dominus
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.


Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization