The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Bamidbar (Numbers) 5 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
(cf. Lev 15:1–33 )
Unchecked Copy BoxNum 5:1 - locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxNum 5:2 - praecipe filiis Israhel ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo
Unchecked Copy BoxNum 5:3 - tam masculum quam feminam eicite de castris ne contaminent ea cum habitaverim vobiscum
Unchecked Copy BoxNum 5:4 - feceruntque ita filii Israhel et eiecerunt eos extra castra sicut locutus erat Dominus Mosi
(Lev 6:1–7 )
Unchecked Copy BoxNum 5:5 - locutus est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxNum 5:6 - loquere ad filios Israhel vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis quae solent hominibus accidere et per neglegentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint
Unchecked Copy BoxNum 5:7 - confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem desuper ei in quem peccaverint
Unchecked Copy BoxNum 5:8 - sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis excepto ariete qui offertur pro expiatione ut sit placabilis hostia
Unchecked Copy BoxNum 5:9 - omnes quoque primitiae quas offerunt filii Israhel ad sacerdotem pertinent
Unchecked Copy BoxNum 5:10 - et quicquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis ipsius erit
Unchecked Copy BoxNum 5:11 - locutus est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxNum 5:12 - loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir cuius uxor erraverit maritumque contemnens
Unchecked Copy BoxNum 5:13 - dormierit cum altero viro et hoc maritus deprehendere non quiverit sed latet adulterium et testibus argui non potest quia non est inventa in stupro
Unchecked Copy BoxNum 5:14 - si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam quae vel polluta est vel falsa suspicione appetitur
Unchecked Copy BoxNum 5:15 - adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinae hordiaciae non fundet super eam oleum nec inponet tus quia sacrificium zelotypiae est et oblatio investigans adulterium
Unchecked Copy BoxNum 5:16 - offeret igitur eam sacerdos et statuet coram Domino
Unchecked Copy BoxNum 5:17 - adsumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eam
Unchecked Copy BoxNum 5:18 - cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiae ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit
Unchecked Copy BoxNum 5:19 - adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti toro non te nocebunt aquae istae amarissimae in quas maledicta congessi
Unchecked Copy BoxNum 5:20 - sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero
Unchecked Copy BoxNum 5:21 - his maledictionibus subiacebis det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et tumens uterus disrumpatur
Unchecked Copy BoxNum 5:22 - ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur et respondebit mulier amen amen
Unchecked Copy BoxNum 5:23 - scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit
Unchecked Copy BoxNum 5:24 - et dabit ei bibere quas cum exhauserit
Unchecked Copy BoxNum 5:25 - tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypiae et elevabit illud coram Domino inponetque super altare ita dumtaxat ut prius
Unchecked Copy BoxNum 5:26 - pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas
Unchecked Copy BoxNum 5:27 - quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea pertransibunt eam aquae maledictionis et inflato ventre conputrescet femur eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo
Unchecked Copy BoxNum 5:28 - quod si polluta non fuerit erit innoxia et faciet liberos
Unchecked Copy BoxNum 5:29 - ista est lex zelotypiae si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit
Unchecked Copy BoxNum 5:30 - maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos iuxta omnia quae scripta sunt
Unchecked Copy BoxNum 5:31 - maritus absque culpa erit et illa recipiet iniquitatem suam
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization