The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Bamidbar (Numbers) 7 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxNum 7:1 - factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa eius
Unchecked Copy BoxNum 7:2 - obtulerunt principes Israhel et capita familiarum qui erant per singulas tribus praefecti eorum qui numerati fuerant
Unchecked Copy BoxNum 7:3 - munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bubus unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi
Unchecked Copy BoxNum 7:4 - ait autem Dominus ad Mosen
Unchecked Copy BoxNum 7:5 - suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi et tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui
Unchecked Copy BoxNum 7:6 - itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos Levitis
Unchecked Copy BoxNum 7:7 - duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson iuxta id quod habebant necessarium
Unchecked Copy BoxNum 7:8 - quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
Unchecked Copy BoxNum 7:9 - filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris
Unchecked Copy BoxNum 7:10 - igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est oblationem suam ante altare
Unchecked Copy BoxNum 7:11 - dixitque Dominus ad Mosen singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris
Unchecked Copy BoxNum 7:12 - primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iuda
Unchecked Copy BoxNum 7:13 - fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum fiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Unchecked Copy BoxNum 7:14 - mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso
Unchecked Copy BoxNum 7:15 - bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Unchecked Copy BoxNum 7:16 - hircumque pro peccato
Unchecked Copy BoxNum 7:17 - et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Naasson filii Aminadab
Unchecked Copy BoxNum 7:18 - secundo die obtulit Nathanahel filius Suar dux de tribu Isachar
Unchecked Copy BoxNum 7:19 - acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Unchecked Copy BoxNum 7:20 - mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso
Unchecked Copy BoxNum 7:21 - bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Unchecked Copy BoxNum 7:22 - hircumque pro peccato
Unchecked Copy BoxNum 7:23 - et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Nathanahel filii Suar
Unchecked Copy BoxNum 7:24 - tertio die princeps filiorum Zabulon Heliab filius Helon
Unchecked Copy BoxNum 7:25 - obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Unchecked Copy BoxNum 7:26 - mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
Unchecked Copy BoxNum 7:27 - bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Unchecked Copy BoxNum 7:28 - hircumque pro peccato
Unchecked Copy BoxNum 7:29 - et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Heliab filii Helon
Unchecked Copy BoxNum 7:30 - die quarto princeps filiorum Ruben Helisur filius Sedeur
Unchecked Copy BoxNum 7:31 - obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Unchecked Copy BoxNum 7:32 - mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
Unchecked Copy BoxNum 7:33 - bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Unchecked Copy BoxNum 7:34 - hircumque pro peccato
Unchecked Copy BoxNum 7:35 - et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisur filii Sedeur
Unchecked Copy BoxNum 7:36 - die quinto princeps filiorum Symeon Salamihel filius Surisaddai
Unchecked Copy BoxNum 7:37 - obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Unchecked Copy BoxNum 7:38 - mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
Unchecked Copy BoxNum 7:39 - bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Unchecked Copy BoxNum 7:40 - hircumque pro peccato
Unchecked Copy BoxNum 7:41 - et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Salamihel filii Surisaddai
Unchecked Copy BoxNum 7:42 - die sexto princeps filiorum Gad Heliasaph filius Duhel
Unchecked Copy BoxNum 7:43 - obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Unchecked Copy BoxNum 7:44 - mortariolum aureum adpendens siclos decem plenum incenso
Unchecked Copy BoxNum 7:45 - bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Unchecked Copy BoxNum 7:46 - hircumque pro peccato
Unchecked Copy BoxNum 7:47 - et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Heliasaph filii Duhel
Unchecked Copy BoxNum 7:48 - die septimo princeps filiorum Ephraim Helisama filius Ammiud
Unchecked Copy BoxNum 7:49 - obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Unchecked Copy BoxNum 7:50 - mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
Unchecked Copy BoxNum 7:51 - bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Unchecked Copy BoxNum 7:52 - hircumque pro peccato
Unchecked Copy BoxNum 7:53 - et in hostias pacificas boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisama filii Ammiud
Unchecked Copy BoxNum 7:54 - die octavo princeps filiorum Manasse Gamalihel filius Phadassur
Unchecked Copy BoxNum 7:55 - obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Unchecked Copy BoxNum 7:56 - mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
Unchecked Copy BoxNum 7:57 - bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Unchecked Copy BoxNum 7:58 - hircumque pro peccato
Unchecked Copy BoxNum 7:59 - et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Gamalihel filii Phadassur
Unchecked Copy BoxNum 7:60 - die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis
Unchecked Copy BoxNum 7:61 - obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Unchecked Copy BoxNum 7:62 - mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
Unchecked Copy BoxNum 7:63 - bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Unchecked Copy BoxNum 7:64 - hircumque pro peccato
Unchecked Copy BoxNum 7:65 - et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis
Unchecked Copy BoxNum 7:66 - die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Amisaddai
Unchecked Copy BoxNum 7:67 - obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Unchecked Copy BoxNum 7:68 - mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
Unchecked Copy BoxNum 7:69 - bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Unchecked Copy BoxNum 7:70 - hircumque pro peccato
Unchecked Copy BoxNum 7:71 - et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Ahiezer filii Amisaddai
Unchecked Copy BoxNum 7:72 - die undecimo princeps filiorum Aser Phagaihel filius Ochran
Unchecked Copy BoxNum 7:73 - obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Unchecked Copy BoxNum 7:74 - mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
Unchecked Copy BoxNum 7:75 - bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Unchecked Copy BoxNum 7:76 - hircumque pro peccato
Unchecked Copy BoxNum 7:77 - et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Phagaihel filii Ochran
Unchecked Copy BoxNum 7:78 - die duodecimo princeps filiorum Nepthalim Achira filius Henan
Unchecked Copy BoxNum 7:79 - obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Unchecked Copy BoxNum 7:80 - mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
Unchecked Copy BoxNum 7:81 - bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Unchecked Copy BoxNum 7:82 - hircumque pro peccato
Unchecked Copy BoxNum 7:83 - et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Achira filii Henan
Unchecked Copy BoxNum 7:84 - haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israhel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim fialae argenteae duodecim mortariola aurea duodecim
Unchecked Copy BoxNum 7:85 - ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una fiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii
Unchecked Copy BoxNum 7:86 - mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos adpendentia pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum viginti
Unchecked Copy BoxNum 7:87 - boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim agni anniculi duodecim et libamenta eorum hirci duodecim pro peccato
Unchecked Copy BoxNum 7:88 - hostiae pacificorum boves viginti quattuor arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta haec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est
Unchecked Copy BoxNum 7:89 - cumque ingrederetur Moses tabernaculum foederis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization