VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Philippenses (Philippians) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxPhl 2:1 - si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes
Unchecked Copy BoxPhl 2:2 - implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes
Unchecked Copy BoxPhl 2:3 - nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes
Unchecked Copy BoxPhl 2:4 - non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum
Unchecked Copy BoxPhl 2:5 - hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu
Unchecked Copy BoxPhl 2:6 - qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo
Unchecked Copy BoxPhl 2:7 - sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo
Unchecked Copy BoxPhl 2:8 - humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis
Unchecked Copy BoxPhl 2:9 - propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen
Unchecked Copy BoxPhl 2:10 - ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum
Unchecked Copy BoxPhl 2:11 - et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris
Unchecked Copy BoxPhl 2:12 - itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini
Unchecked Copy BoxPhl 2:13 - Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate
Unchecked Copy BoxPhl 2:14 - omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus
Unchecked Copy BoxPhl 2:15 - ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo
Unchecked Copy BoxPhl 2:16 - verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi
Unchecked Copy BoxPhl 2:17 - sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis
Unchecked Copy BoxPhl 2:18 - id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi
Unchecked Copy BoxPhl 2:19 - spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt
Unchecked Copy BoxPhl 2:20 - neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit
Unchecked Copy BoxPhl 2:21 - omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu
Unchecked Copy BoxPhl 2:22 - experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium
Unchecked Copy BoxPhl 2:23 - hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt
Unchecked Copy BoxPhl 2:24 - confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito
Unchecked Copy BoxPhl 2:25 - necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae mittere ad vos
Unchecked Copy BoxPhl 2:26 - quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat propterea quod audieratis illum infirmatum
Unchecked Copy BoxPhl 2:27 - nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem
Unchecked Copy BoxPhl 2:28 - festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim
Unchecked Copy BoxPhl 2:29 - excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote
Unchecked Copy BoxPhl 2:30 - quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan