VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Proverbia (Proverbs) 14 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxPro 14:1 - sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus
Unchecked Copy BoxPro 14:2 - ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via
Unchecked Copy BoxPro 14:3 - in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos
Unchecked Copy BoxPro 14:4 - ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis
Unchecked Copy BoxPro 14:5 - testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus
Unchecked Copy BoxPro 14:6 - quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis
Unchecked Copy BoxPro 14:7 - vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae
Unchecked Copy BoxPro 14:8 - sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans
Unchecked Copy BoxPro 14:9 - stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia
Unchecked Copy BoxPro 14:10 - cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus
Unchecked Copy BoxPro 14:11 - domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt
Unchecked Copy BoxPro 14:12 - est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem
Unchecked Copy BoxPro 14:13 - risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat
Unchecked Copy BoxPro 14:14 - viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus
Unchecked Copy BoxPro 14:15 - innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos
Unchecked Copy BoxPro 14:16 - sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit
Unchecked Copy BoxPro 14:17 - inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est
Unchecked Copy BoxPro 14:18 - possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam
Unchecked Copy BoxPro 14:19 - iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum
Unchecked Copy BoxPro 14:20 - etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi
Unchecked Copy BoxPro 14:21 - qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit
Unchecked Copy BoxPro 14:22 - errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bona
Unchecked Copy BoxPro 14:23 - in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas
Unchecked Copy BoxPro 14:24 - corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia
Unchecked Copy BoxPro 14:25 - liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis
Unchecked Copy BoxPro 14:26 - in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes
Unchecked Copy BoxPro 14:27 - timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis
Unchecked Copy BoxPro 14:28 - in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis
Unchecked Copy BoxPro 14:29 - qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam
Unchecked Copy BoxPro 14:30 - vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia
Unchecked Copy BoxPro 14:31 - qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis
Unchecked Copy BoxPro 14:32 - in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua
Unchecked Copy BoxPro 14:33 - in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet
Unchecked Copy BoxPro 14:34 - iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum
Unchecked Copy BoxPro 14:35 - acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan