The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one’s mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Mishlei (Proverbs) 15 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxPro 15:1 - responsio mollis frangit iram sermo durus suscitat furorem

Unchecked Copy BoxPro 15:2 - lingua sapientium ornat scientiam os fatuorum ebullit stultitiam

Unchecked Copy BoxPro 15:3 - in omni loco oculi Domini contemplantur malos et bonos

Unchecked Copy BoxPro 15:4 - lingua placabilis lignum vitae quae inmoderata est conteret spiritum

Unchecked Copy BoxPro 15:5 - stultus inridet disciplinam patris sui qui autem custodit increpationes astutior fiet

Unchecked Copy BoxPro 15:6 - domus iusti plurima fortitudo et in fructibus impii conturbatur

Unchecked Copy BoxPro 15:7 - labia sapientium disseminabunt scientiam cor stultorum dissimile erit

Unchecked Copy BoxPro 15:8 - victimae impiorum abominabiles Domino vota iustorum placabilia

Unchecked Copy BoxPro 15:9 - abominatio est Domino via impii qui sequitur iustitiam diligetur ab eo

Unchecked Copy BoxPro 15:10 - doctrina mala deserenti viam qui increpationes odit morietur

Unchecked Copy BoxPro 15:11 - infernus et perditio coram Domino quanto magis corda filiorum hominum

Unchecked Copy BoxPro 15:12 - non amat pestilens eum qui se corripit nec ad sapientes graditur

Unchecked Copy BoxPro 15:13 - cor gaudens exhilarat faciem in maerore animi deicitur spiritus

Unchecked Copy BoxPro 15:14 - cor sapientis quaerit doctrinam et os stultorum pascetur inperitia

Unchecked Copy BoxPro 15:15 - omnes dies pauperis mali secura mens quasi iuge convivium

Unchecked Copy BoxPro 15:16 - melius est parum cum timore Domini quam thesauri magni et insatiabiles

Unchecked Copy BoxPro 15:17 - melius est vocare ad holera cum caritate quam ad vitulum saginatum cum odio

Unchecked Copy BoxPro 15:18 - vir iracundus provocat rixas qui patiens est mitigat suscitatas

Unchecked Copy BoxPro 15:19 - iter pigrorum quasi sepes spinarum via iustorum absque offendiculo

Unchecked Copy BoxPro 15:20 - filius sapiens laetificat patrem et stultus homo despicit matrem suam

Unchecked Copy BoxPro 15:21 - stultitia gaudium stulto et vir prudens dirigit gressus

Unchecked Copy BoxPro 15:22 - dissipantur cogitationes ubi non est consilium ubi vero plures sunt consiliarii confirmantur

Unchecked Copy BoxPro 15:23 - laetatur homo in sententia oris sui et sermo oportunus est optimus

Unchecked Copy BoxPro 15:24 - semita vitae super eruditum ut declinet de inferno novissimo

Unchecked Copy BoxPro 15:25 - domum superborum demolietur Dominus et firmos facit terminos viduae

Unchecked Copy BoxPro 15:26 - abominatio Domini cogitationes malae et purus sermo pulcherrimus

Unchecked Copy BoxPro 15:27 - conturbat domum suam qui sectatur avaritiam qui autem odit munera vivet

Unchecked Copy BoxPro 15:28 - mens iusti meditatur oboedientiam os impiorum redundat malis

Unchecked Copy BoxPro 15:29 - longe est Dominus ab impiis et orationes iustorum exaudiet

Unchecked Copy BoxPro 15:30 - lux oculorum laetificat animam fama bona inpinguat ossa

Unchecked Copy BoxPro 15:31 - auris quae audit increpationes vitae in medio sapientium commorabitur

Unchecked Copy BoxPro 15:32 - qui abicit disciplinam despicit animam suam qui adquiescit increpationibus possessor est cordis

Unchecked Copy BoxPro 15:33 - timor Domini disciplina sapientiae et gloriam praecedit humilitas
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1