VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Proverbia (Proverbs) 28 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxPro 28:1 - fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit
Unchecked Copy BoxPro 28:2 - propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior erit
Unchecked Copy BoxPro 28:3 - vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames
Unchecked Copy BoxPro 28:4 - qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum
Unchecked Copy BoxPro 28:5 - viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia
Unchecked Copy BoxPro 28:6 - melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus
Unchecked Copy BoxPro 28:7 - qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum
Unchecked Copy BoxPro 28:8 - qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas
Unchecked Copy BoxPro 28:9 - qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit execrabilis
Unchecked Copy BoxPro 28:10 - qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona
Unchecked Copy BoxPro 28:11 - sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum
Unchecked Copy BoxPro 28:12 - in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominum
Unchecked Copy BoxPro 28:13 - qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur
Unchecked Copy BoxPro 28:14 - beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum
Unchecked Copy BoxPro 28:15 - leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem
Unchecked Copy BoxPro 28:16 - dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius
Unchecked Copy BoxPro 28:17 - hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet
Unchecked Copy BoxPro 28:18 - qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel
Unchecked Copy BoxPro 28:19 - qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate
Unchecked Copy BoxPro 28:20 - vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens
Unchecked Copy BoxPro 28:21 - qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem
Unchecked Copy BoxPro 28:22 - vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei
Unchecked Copy BoxPro 28:23 - qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit
Unchecked Copy BoxPro 28:24 - qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est
Unchecked Copy BoxPro 28:25 - qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabitur
Unchecked Copy BoxPro 28:26 - qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur
Unchecked Copy BoxPro 28:27 - qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam
Unchecked Copy BoxPro 28:28 - cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iusti
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan