VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Proverbia (Proverbs) 30 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxPro 30:1 - verba Congregantis filii Vomentis visio quam locutus est vir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait
Unchecked Copy BoxPro 30:2 - stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum
Unchecked Copy BoxPro 30:3 - non didici sapientiam et non novi sanctorum scientiam
Unchecked Copy BoxPro 30:4 - quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si nosti
Unchecked Copy BoxPro 30:5 - omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se
Unchecked Copy BoxPro 30:6 - ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax
Unchecked Copy BoxPro 30:7 - duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar
Unchecked Copy BoxPro 30:8 - vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria
Unchecked Copy BoxPro 30:9 - ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei mei
Unchecked Copy BoxPro 30:10 - ne accuses servum ad dominum suum ne forte maledicat tibi et corruas
Unchecked Copy BoxPro 30:11 - generatio quae patri suo maledicit et quae non benedicit matri suae
Unchecked Copy BoxPro 30:12 - generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suis
Unchecked Copy BoxPro 30:13 - generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in alta subrectae
Unchecked Copy BoxPro 30:14 - generatio quae pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus
Unchecked Copy BoxPro 30:15 - sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit
Unchecked Copy BoxPro 30:16 - infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit
Unchecked Copy BoxPro 30:17 - oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suae effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilae
Unchecked Copy BoxPro 30:18 - tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoro
Unchecked Copy BoxPro 30:19 - viam aquilae in caelo viam colubri super petram viam navis in medio mari et viam viri in adulescentula
Unchecked Copy BoxPro 30:20 - talis est via mulieris adulterae quae comedit et tergens os suum dicit non sum operata malum
Unchecked Copy BoxPro 30:21 - per tria movetur terra et quartum non potest sustinere
Unchecked Copy BoxPro 30:22 - per servum cum regnaverit per stultum cum saturatus fuerit cibo
Unchecked Copy BoxPro 30:23 - per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta et per ancillam cum heres fuerit dominae suae
Unchecked Copy BoxPro 30:24 - quattuor sunt minima terrae et ipsa sunt sapientiora sapientibus
Unchecked Copy BoxPro 30:25 - formicae populus infirmus quae praeparant in messe cibum sibi
Unchecked Copy BoxPro 30:26 - lepusculus plebs invalida quae conlocat in petra cubile suum
Unchecked Copy BoxPro 30:27 - regem lucusta non habet et egreditur universa per turmas
Unchecked Copy BoxPro 30:28 - stilio manibus nititur et moratur in aedibus regis
Unchecked Copy BoxPro 30:29 - tria sunt quae bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter
Unchecked Copy BoxPro 30:30 - leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum
Unchecked Copy BoxPro 30:31 - gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat ei
Unchecked Copy BoxPro 30:32 - et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manum
Unchecked Copy BoxPro 30:33 - qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordias
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan