VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Proverbia (Proverbs) 11 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxPro 11:1 - statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum voluntas eius
Unchecked Copy BoxPro 11:2 - ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia
Unchecked Copy BoxPro 11:3 - simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio perversorum vastabit illos
Unchecked Copy BoxPro 11:4 - non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a morte
Unchecked Copy BoxPro 11:5 - iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet impius
Unchecked Copy BoxPro 11:6 - iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniqui
Unchecked Copy BoxPro 11:7 - mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribit
Unchecked Copy BoxPro 11:8 - iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo
Unchecked Copy BoxPro 11:9 - simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur scientia
Unchecked Copy BoxPro 11:10 - in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione impiorum erit laudatio
Unchecked Copy BoxPro 11:11 - benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur
Unchecked Copy BoxPro 11:12 - qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit
Unchecked Copy BoxPro 11:13 - qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissum
Unchecked Copy BoxPro 11:14 - ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia
Unchecked Copy BoxPro 11:15 - adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cavet laqueos securus erit
Unchecked Copy BoxPro 11:16 - mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias
Unchecked Copy BoxPro 11:17 - benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis est et propinquos abicit
Unchecked Copy BoxPro 11:18 - impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis
Unchecked Copy BoxPro 11:19 - clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem
Unchecked Copy BoxPro 11:20 - abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant
Unchecked Copy BoxPro 11:21 - manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum salvabitur
Unchecked Copy BoxPro 11:22 - circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua
Unchecked Copy BoxPro 11:23 - desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furor
Unchecked Copy BoxPro 11:24 - alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt
Unchecked Copy BoxPro 11:25 - anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur
Unchecked Copy BoxPro 11:26 - qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium
Unchecked Copy BoxPro 11:27 - bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis
Unchecked Copy BoxPro 11:28 - qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi virens folium germinabunt
Unchecked Copy BoxPro 11:29 - qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus est serviet sapienti
Unchecked Copy BoxPro 11:30 - fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens est
Unchecked Copy BoxPro 11:31 - si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan