VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Proverbia (Proverbs) 31 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxPro 31:1 - verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua
Unchecked Copy BoxPro 31:2 - quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum
Unchecked Copy BoxPro 31:3 - ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos reges
Unchecked Copy BoxPro 31:4 - noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas
Unchecked Copy BoxPro 31:5 - ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperis
Unchecked Copy BoxPro 31:6 - date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo
Unchecked Copy BoxPro 31:7 - bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur amplius
Unchecked Copy BoxPro 31:8 - aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt
Unchecked Copy BoxPro 31:9 - aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem
Unchecked Copy BoxPro 31:10 - aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eius
Unchecked Copy BoxPro 31:11 - beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit
Unchecked Copy BoxPro 31:12 - gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae
Unchecked Copy BoxPro 31:13 - deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum
Unchecked Copy BoxPro 31:14 - he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum
Unchecked Copy BoxPro 31:15 - vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis
Unchecked Copy BoxPro 31:16 - zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam
Unchecked Copy BoxPro 31:17 - heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum
Unchecked Copy BoxPro 31:18 - teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius
Unchecked Copy BoxPro 31:19 - ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum
Unchecked Copy BoxPro 31:20 - caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem
Unchecked Copy BoxPro 31:21 - lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibus
Unchecked Copy BoxPro 31:22 - mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius
Unchecked Copy BoxPro 31:23 - nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terrae
Unchecked Copy BoxPro 31:24 - samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo
Unchecked Copy BoxPro 31:25 - ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo
Unchecked Copy BoxPro 31:26 - phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius
Unchecked Copy BoxPro 31:27 - sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet
Unchecked Copy BoxPro 31:28 - coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam
Unchecked Copy BoxPro 31:29 - res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas
Unchecked Copy BoxPro 31:30 - sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur
Unchecked Copy BoxPro 31:31 - thau date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera eius
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan