The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Tehillim (Psalms) 18 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxPsa 18:1 - [Vulgate 17:1] victori servo Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul et ait [Vulgate 17:2] diligam te Domine fortitudo mea

Unchecked Copy BoxPsa 18:2 - [Vulgate 17:3] Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus

Unchecked Copy BoxPsa 18:3 - [Vulgate 17:4] laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero

Unchecked Copy BoxPsa 18:4 - [Vulgate 17:5] circumdederunt me funes mortis et torrentes diabuli terruerunt me

Unchecked Copy BoxPsa 18:5 - [Vulgate 17:6] funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis

Unchecked Copy BoxPsa 18:6 - [Vulgate 17:7] in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius

Unchecked Copy BoxPsa 18:7 - [Vulgate 17:8] commota est et contremuit terra et fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est

Unchecked Copy BoxPsa 18:8 - [Vulgate 17:9] ascendit fumus de furore eius et ignis ex ore eius devorans carbones incensi sunt ab eo

Unchecked Copy BoxPsa 18:9 - [Vulgate 17:10] inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius

Unchecked Copy BoxPsa 18:10 - [Vulgate 17:11] et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti

Unchecked Copy BoxPsa 18:11 - [Vulgate 17:12] posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosas aquas in nubibus aetheris

Unchecked Copy BoxPsa 18:12 - [Vulgate 17:13] prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et carbones ignis

Unchecked Copy BoxPsa 18:13 - [Vulgate 17:14] et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis

Unchecked Copy BoxPsa 18:14 - [Vulgate 17:15] et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos

Unchecked Copy BoxPsa 18:15 - [Vulgate 17:16] et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui

Unchecked Copy BoxPsa 18:16 - [Vulgate 17:17] misit de alto et accepit me extraxit me de aquis multis

Unchecked Copy BoxPsa 18:17 - [Vulgate 17:18] liberavit me de inimicis meis potentissimis et de his qui oderant me quoniam robustiores me erant

Unchecked Copy BoxPsa 18:18 - [Vulgate 17:19] praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum

Unchecked Copy BoxPsa 18:19 - [Vulgate 17:20] et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei

Unchecked Copy BoxPsa 18:20 - [Vulgate 17:21] retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddidit mihi

Unchecked Copy BoxPsa 18:21 - [Vulgate 17:22] quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo

Unchecked Copy BoxPsa 18:22 - [Vulgate 17:23] omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me

Unchecked Copy BoxPsa 18:23 - [Vulgate 17:24] et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea

Unchecked Copy BoxPsa 18:24 - [Vulgate 17:25] et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius

Unchecked Copy BoxPsa 18:25 - [Vulgate 17:26] cum sancto sanctus eris cum viro innocente innocenter ages

Unchecked Copy BoxPsa 18:26 - [Vulgate 17:27] cum electo electus eris et cum perverso pervertes

Unchecked Copy BoxPsa 18:27 - [Vulgate 17:28] quia tu populum pauperem salvabis et oculos excelsos humiliabis

Unchecked Copy BoxPsa 18:28 - [Vulgate 17:29] quia tu inluminabis lucernam meam Domine Deus meus inlustrabis tenebras meas

Unchecked Copy BoxPsa 18:29 - [Vulgate 17:30] in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum

Unchecked Copy BoxPsa 18:30 - [Vulgate 17:31] Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se

Unchecked Copy BoxPsa 18:31 - [Vulgate 17:32] quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum

Unchecked Copy BoxPsa 18:32 - [Vulgate 17:33] Deus qui accingit me fortitudine et posuit inmaculatam viam meam

Unchecked Copy BoxPsa 18:33 - [Vulgate 17:34] coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me

Unchecked Copy BoxPsa 18:34 - [Vulgate 17:35] docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea

Unchecked Copy BoxPsa 18:35 - [Vulgate 17:36] dedisti mihi clipeum salutis tuae et dextera tua confortavit me et mansuetudo tua multiplicavit me

Unchecked Copy BoxPsa 18:36 - [Vulgate 17:37] dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei

Unchecked Copy BoxPsa 18:37 - [Vulgate 17:38] persequar inimicos meos et adprehendam et non revertar donec consumam eos

Unchecked Copy BoxPsa 18:38 - [Vulgate 17:39] caedam eos et non poterunt surgere cadent sub pedibus meis

Unchecked Copy BoxPsa 18:39 - [Vulgate 17:40] accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me

Unchecked Copy BoxPsa 18:40 - [Vulgate 17:41] inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti

Unchecked Copy BoxPsa 18:41 - [Vulgate 17:42] clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos

Unchecked Copy BoxPsa 18:42 - [Vulgate 17:43] delebo eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum proiciam eos

Unchecked Copy BoxPsa 18:43 - [Vulgate 17:44] salvabis me a contradictionibus populi pones me in caput gentium

Unchecked Copy BoxPsa 18:44 - [Vulgate 17:45] populus quem ignoravi serviet mihi auditione auris oboediet mihi

Unchecked Copy BoxPsa 18:45 - [Vulgate 17:46] filii alieni mentientur mihi filii alieni defluent et contrahentur in angustiis suis

Unchecked Copy BoxPsa 18:46 - [Vulgate 17:47] vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus salutis meae

Unchecked Copy BoxPsa 18:47 - [Vulgate 17:48] Deus qui das vindictas mihi et congregas populos sub me qui servas me ab inimicis meis

Unchecked Copy BoxPsa 18:48 - [Vulgate 17:49] et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo libera me

Unchecked Copy BoxPsa 18:49 - [Vulgate 17:50] propterea confitebor tibi in gentibus Domine et nomini tuo cantabo

Unchecked Copy BoxPsa 18:50 - [Vulgate 17:51] magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius usque in aeternum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1