The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Tehillim (Psalms) 35 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxPsa 35:1 - [Vulgate 34:1] David iudica Domine adversarios meos pugna contra pugnantes me

Unchecked Copy BoxPsa 35:2 - [Vulgate 34:2] adprehende scutum et hastam et consurge in auxilium meum

Unchecked Copy BoxPsa 35:3 - [Vulgate 34:3] evagina gladium et praeoccupa ex adverso persequentem me dic animae meae salus tua ego sum

Unchecked Copy BoxPsa 35:4 - [Vulgate 34:4] confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam convertantur retrorsum et confundantur qui cogitant malum mihi

Unchecked Copy BoxPsa 35:5 - [Vulgate 34:5] fiant sicut pulvis ante faciem venti et angelus Domini inpellat

Unchecked Copy BoxPsa 35:6 - [Vulgate 34:6] sit via eorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequatur eos

Unchecked Copy BoxPsa 35:7 - [Vulgate 34:7] quia frustra absconderunt mihi insidias retis sui sine causa foderunt animae meae

Unchecked Copy BoxPsa 35:8 - [Vulgate 34:8] veniat ei calamitas quam ignorat et rete suum quod abscondit conprehendat eum et cadat in laqueum

Unchecked Copy BoxPsa 35:9 - [Vulgate 34:9] anima autem mea exultabit in Domino et laetabitur in salute sua

Unchecked Copy BoxPsa 35:10 - [Vulgate 34:10] omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eruens inopem a validiore et pauperem et mendicum a violento

Unchecked Copy BoxPsa 35:11 - [Vulgate 34:11] surgentes testes iniqui quae nesciebam interrogabant me

Unchecked Copy BoxPsa 35:12 - [Vulgate 34:12] reddebant mihi mala pro bono sterilitatem animae meae

Unchecked Copy BoxPsa 35:13 - [Vulgate 34:13] ego autem cum infirmarer ab eis induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea ad sinum meum revertetur

Unchecked Copy BoxPsa 35:14 - [Vulgate 34:14] quasi ad amicum quasi ad fratrem meum sic ambulabam quasi lugens mater tristis incurvabar

Unchecked Copy BoxPsa 35:15 - [Vulgate 34:15] et in infirmitate mea laetabantur et congregabantur collecti sunt adversum me percutientes et nesciebam

Unchecked Copy BoxPsa 35:16 - [Vulgate 34:16] scindentes et non tacentes in simulatione verborum fictorum frendebant contra me dentibus suis

Unchecked Copy BoxPsa 35:17 - [Vulgate 34:17] Domine quanta aspicies converte animam meam a calamitatibus suis a leonibus solitariam meam

Unchecked Copy BoxPsa 35:18 - [Vulgate 34:18] confitebor tibi in ecclesia grandi in populo forti laudabo te

Unchecked Copy BoxPsa 35:19 - [Vulgate 34:19] non laetentur super me inimici mei mendaces odientes me frustra coniventes oculo

Unchecked Copy BoxPsa 35:20 - [Vulgate 34:20] non enim pacem loquuntur sed in rapina terrae verba fraudulenta concinnant

Unchecked Copy BoxPsa 35:21 - [Vulgate 34:21] et dilataverunt super me os suum dixerunt va va vidit oculus noster

Unchecked Copy BoxPsa 35:22 - [Vulgate 34:22] vidisti Domine ne taceas Domine ne elongeris a me

Unchecked Copy BoxPsa 35:23 - [Vulgate 34:23] consurge et evigila in iudicium meum Deus meus et Domine in causam meam

Unchecked Copy BoxPsa 35:24 - [Vulgate 34:24] iudica me secundum iustitiam meam Domine Deus meus et ne insultent mihi

Unchecked Copy BoxPsa 35:25 - [Vulgate 34:25] ne dicant in corde suo va va va animae nostrae ne dicant absorbuimus eum

Unchecked Copy BoxPsa 35:26 - [Vulgate 34:26] confundantur et revereantur pariter qui laetantur in adflictione mea induantur confusione et verecundia qui magnificantur super me

Unchecked Copy BoxPsa 35:27 - [Vulgate 34:27] laudent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui vult pacem servi sui

Unchecked Copy BoxPsa 35:28 - [Vulgate 34:28] et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1