The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Tehillim (Psalms) 69 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxPsa 69:1 - [Vulgate 68:1] victori pro liliis David [Vulgate 68:2] salva me Deus quoniam venerunt aquae usque ad animam

Unchecked Copy BoxPsa 69:2 - [Vulgate 68:3] infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me

Unchecked Copy BoxPsa 69:3 - [Vulgate 68:4] laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum

Unchecked Copy BoxPsa 69:4 - [Vulgate 68:5] multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam

Unchecked Copy BoxPsa 69:5 - [Vulgate 68:6] Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita

Unchecked Copy BoxPsa 69:6 - [Vulgate 68:7] non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel

Unchecked Copy BoxPsa 69:7 - [Vulgate 68:8] quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam

Unchecked Copy BoxPsa 69:8 - [Vulgate 68:9] alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae

Unchecked Copy BoxPsa 69:9 - [Vulgate 68:10] quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me

Unchecked Copy BoxPsa 69:10 - [Vulgate 68:11] et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi

Unchecked Copy BoxPsa 69:11 - [Vulgate 68:12] et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam

Unchecked Copy BoxPsa 69:12 - [Vulgate 68:13] contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum

Unchecked Copy BoxPsa 69:13 - [Vulgate 68:14] mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui

Unchecked Copy BoxPsa 69:14 - [Vulgate 68:15] erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis

Unchecked Copy BoxPsa 69:15 - [Vulgate 68:16] ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet super me puteus os suum

Unchecked Copy BoxPsa 69:16 - [Vulgate 68:17] exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me

Unchecked Copy BoxPsa 69:17 - [Vulgate 68:18] et ne abscondas faciem tuam a servo tuo quoniam tribulor cito exaudi me

Unchecked Copy BoxPsa 69:18 - [Vulgate 68:19] accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me

Unchecked Copy BoxPsa 69:19 - [Vulgate 68:20] tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam

Unchecked Copy BoxPsa 69:20 - [Vulgate 68:21] coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni

Unchecked Copy BoxPsa 69:21 - [Vulgate 68:22] et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto

Unchecked Copy BoxPsa 69:22 - [Vulgate 68:23] sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum

Unchecked Copy BoxPsa 69:23 - [Vulgate 68:24] contenebrentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva

Unchecked Copy BoxPsa 69:24 - [Vulgate 68:25] effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui conprehendat eos

Unchecked Copy BoxPsa 69:25 - [Vulgate 68:26] fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non sit qui habitet

Unchecked Copy BoxPsa 69:26 - [Vulgate 68:27] quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et ut adfligerent vulneratos tuos narrabant

Unchecked Copy BoxPsa 69:27 - [Vulgate 68:28] da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in iustitia tua

Unchecked Copy BoxPsa 69:28 - [Vulgate 68:29] deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur

Unchecked Copy BoxPsa 69:29 - [Vulgate 68:30] ego autem pauper et dolens salus tua Deus suscipiet me

Unchecked Copy BoxPsa 69:30 - [Vulgate 68:31] laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione

Unchecked Copy BoxPsa 69:31 - [Vulgate 68:32] et placebit Domino super vitulum novellum cornua efferentem et ungulas

Unchecked Copy BoxPsa 69:32 - [Vulgate 68:33] videntes mansueti laetabuntur qui quaeritis Deum vivet anima vestra

Unchecked Copy BoxPsa 69:33 - [Vulgate 68:34] quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit

Unchecked Copy BoxPsa 69:34 - [Vulgate 68:35] laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in eis

Unchecked Copy BoxPsa 69:35 - [Vulgate 68:36] quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et possidebunt eam

Unchecked Copy BoxPsa 69:36 - [Vulgate 68:37] et semen servorum eius possidebit eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1