The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

APOKALUYIS IOANNOU (Revelation) 1 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxRev 1:1 - apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quae oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum servo suo Iohanni

Unchecked Copy BoxRev 1:2 - qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu Christi quaecumque vidit

Unchecked Copy BoxRev 1:3 - beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea quae in ea scripta sunt tempus enim prope est

Unchecked Copy BoxRev 1:4 - Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt

Unchecked Copy BoxRev 1:5 - et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo

Unchecked Copy BoxRev 1:6 - et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et Patri suo ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum amen

Unchecked Copy BoxRev 1:7 - ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt et plangent se super eum omnes tribus terrae etiam amen

Unchecked Copy BoxRev 1:8 - ego sum Alpha et Omega principium et finis dicit Dominus Deus qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens

Unchecked Copy BoxRev 1:9 - ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos propter verbum Dei et testimonium Iesu

Unchecked Copy BoxRev 1:10 - fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae

Unchecked Copy BoxRev 1:11 - dicentis quod vides scribe in libro et mitte septem ecclesiis Ephesum et Zmyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam

Unchecked Copy BoxRev 1:12 - et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum et conversus vidi septem candelabra aurea

Unchecked Copy BoxRev 1:13 - et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream

Unchecked Copy BoxRev 1:14 - caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba tamquam nix et oculi eius velut flamma ignis

Unchecked Copy BoxRev 1:15 - et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti et vox illius tamquam vox aquarum multarum

Unchecked Copy BoxRev 1:16 - et habebat in dextera sua stellas septem et de ore eius gladius utraque parte acutus exiebat et facies eius sicut sol lucet in virtute sua

Unchecked Copy BoxRev 1:17 - et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et novissimus

Unchecked Copy BoxRev 1:18 - et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni

Unchecked Copy BoxRev 1:19 - scribe ergo quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri post haec

Unchecked Copy BoxRev 1:20 - sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiae sunt
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization