VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Romanos (Romans) 8 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxRom 8:1 - nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant
Unchecked Copy BoxRom 8:2 - lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis
Unchecked Copy BoxRom 8:3 - nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne
Unchecked Copy BoxRom 8:4 - ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum
Unchecked Copy BoxRom 8:5 - qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt
Unchecked Copy BoxRom 8:6 - nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax
Unchecked Copy BoxRom 8:7 - quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest
Unchecked Copy BoxRom 8:8 - qui autem in carne sunt Deo placere non possunt
Unchecked Copy BoxRom 8:9 - vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius
Unchecked Copy BoxRom 8:10 - si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem
Unchecked Copy BoxRom 8:11 - quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis
Unchecked Copy BoxRom 8:12 - ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus
Unchecked Copy BoxRom 8:13 - si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis
Unchecked Copy BoxRom 8:14 - quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei
Unchecked Copy BoxRom 8:15 - non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater
Unchecked Copy BoxRom 8:16 - ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei
Unchecked Copy BoxRom 8:17 - si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur
Unchecked Copy BoxRom 8:18 - existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis
Unchecked Copy BoxRom 8:19 - nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat
Unchecked Copy BoxRom 8:20 - vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem
Unchecked Copy BoxRom 8:21 - quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei
Unchecked Copy BoxRom 8:22 - scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc
Unchecked Copy BoxRom 8:23 - non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostri
Unchecked Copy BoxRom 8:24 - spe enim salvi facti sumus spes autem quae videtur non est spes nam quod videt quis quid sperat
Unchecked Copy BoxRom 8:25 - si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus
Unchecked Copy BoxRom 8:26 - similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus
Unchecked Copy BoxRom 8:27 - qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctis
Unchecked Copy BoxRom 8:28 - scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti
Unchecked Copy BoxRom 8:29 - nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus
Unchecked Copy BoxRom 8:30 - quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustificavit quos autem iustificavit illos et glorificavit
Unchecked Copy BoxRom 8:31 - quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nos
Unchecked Copy BoxRom 8:32 - qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit
Unchecked Copy BoxRom 8:33 - quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat
Unchecked Copy BoxRom 8:34 - quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis
Unchecked Copy BoxRom 8:35 - quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius
Unchecked Copy BoxRom 8:36 - sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis
Unchecked Copy BoxRom 8:37 - sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos
Unchecked Copy BoxRom 8:38 - certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines
Unchecked Copy BoxRom 8:39 - neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan