The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Shir-hashirim (Song of Songs) 5 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxSng 5:1 - veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum pomorum suorum veni in hortum meum soror mea sponsa messui murram meam cum aromatibus meis comedi favum cum melle meo bibi vinum meum cum lacte meo comedite amici bibite et inebriamini carissimi

Unchecked Copy BoxSng 5:2 - ego dormio et cor meum vigilat vox dilecti mei pulsantis aperi mihi soror mea amica mea columba mea inmaculata mea quia caput meum plenum est rore et cincinni mei guttis noctium

Unchecked Copy BoxSng 5:3 - expoliavi me tunica mea quomodo induar illa lavi pedes meos quomodo inquinabo illos

Unchecked Copy BoxSng 5:4 - dilectus meus misit manum suam per foramen et venter meus intremuit ad tactum eius

Unchecked Copy BoxSng 5:5 - surrexi ut aperirem dilecto meo manus meae stillaverunt murra digiti mei pleni murra probatissima

Unchecked Copy BoxSng 5:6 - pessulum ostii aperui dilecto meo at ille declinaverat atque transierat anima mea liquefacta est ut locutus est quaesivi et non inveni illum vocavi et non respondit mihi

Unchecked Copy BoxSng 5:7 - invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem percusserunt me vulneraverunt me tulerunt pallium meum mihi custodes murorum

Unchecked Copy BoxSng 5:8 - adiuro vos filiae Hierusalem si inveneritis dilectum meum ut nuntietis ei quia amore langueo

Unchecked Copy BoxSng 5:9 - qualis est dilectus tuus ex dilecto o pulcherrima mulierum qualis est dilectus tuus ex dilecto quia sic adiurasti nos

Unchecked Copy BoxSng 5:10 - dilectus meus candidus et rubicundus electus ex milibus

Unchecked Copy BoxSng 5:11 - caput eius aurum optimum comae eius sicut elatae palmarum nigrae quasi corvus

Unchecked Copy BoxSng 5:12 - oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum quae lacte sunt lotae et resident iuxta fluenta plenissima

Unchecked Copy BoxSng 5:13 - genae illius sicut areolae aromatum consitae a pigmentariis labia eius lilia distillantia murram primam

Unchecked Copy BoxSng 5:14 - manus illius tornatiles aureae plenae hyacinthis venter eius eburneus distinctus sapphyris

Unchecked Copy BoxSng 5:15 - crura illius columnae marmoreae quae fundatae sunt super bases aureas species eius ut Libani electus ut cedri

Unchecked Copy BoxSng 5:16 - guttur illius suavissimum et totus desiderabilis talis est dilectus meus et iste est amicus meus filiae Hierusalem
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1