VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

1 Regum (1 Kings) 17 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy Box1Ki 17:1 - et dixit Helias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Ahab vivit Dominus Deus Israhel in cuius conspectu sto si erit annis his ros et pluvia nisi iuxta oris mei verba
Unchecked Copy Box1Ki 17:2 - et factum est verbum Domini ad eum dicens
Unchecked Copy Box1Ki 17:3 - recede hinc et vade contra orientem et abscondere in torrente Charith qui est contra Iordanem
Unchecked Copy Box1Ki 17:4 - et ibi de torrente bibes corvisque praecepi ut pascant te ibi
Unchecked Copy Box1Ki 17:5 - abiit ergo et fecit iuxta verbum Domini cumque abisset sedit in torrente Charith qui est contra Iordanem
Unchecked Copy Box1Ki 17:6 - corvi quoque deferebant panem et carnes mane similiter panem et carnes vesperi et bibebat de torrente
Unchecked Copy Box1Ki 17:7 - post dies autem siccatus est torrens non enim pluerat super terram
Unchecked Copy Box1Ki 17:8 - factus est igitur sermo Domini ad eum dicens
Unchecked Copy Box1Ki 17:9 - surge et vade in Sareptha Sidoniorum et manebis ibi praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat te
Unchecked Copy Box1Ki 17:10 - surrexit et abiit Sareptham cumque venisset ad portam civitatis apparuit ei mulier vidua colligens ligna et vocavit eam dixitque da mihi paululum aquae in vase ut bibam
Unchecked Copy Box1Ki 17:11 - cumque illa pergeret ut adferret clamavit post tergum eius dicens adfer mihi obsecro et buccellam panis in manu tua
Unchecked Copy Box1Ki 17:12 - quae respondit vivit Dominus Deus tuus quia non habeo panem nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria et paululum olei in lecytho en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo ut comedamus et moriamur
Unchecked Copy Box1Ki 17:13 - ad quam Helias ait noli timere sed vade et fac sicut dixisti verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et adfer ad me tibi autem et filio tuo facies postea
Unchecked Copy Box1Ki 17:14 - haec autem dicit Dominus Deus Israhel hydria farinae non deficiet nec lecythus olei minuetur usque ad diem in qua daturus est Dominus pluviam super faciem terrae
Unchecked Copy Box1Ki 17:15 - quae abiit et fecit iuxta verbum Heliae et comedit ipse et illa et domus eius et ex illa die
Unchecked Copy Box1Ki 17:16 - hydria farinae non defecit et lecythus olei non est inminutus iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Heliae
Unchecked Copy Box1Ki 17:17 - factum est autem post verba haec aegrotavit filius mulieris matris familiae et erat languor fortis nimis ita ut non remaneret in eo halitus
Unchecked Copy Box1Ki 17:18 - dixit ergo ad Heliam quid mihi et tibi vir Dei ingressus es ad me ut rememorarentur iniquitates meae et interficeres filium meum
Unchecked Copy Box1Ki 17:19 - et ait ad eam da mihi filium tuum tulitque eum de sinu illius et portavit in cenaculum ubi ipse manebat et posuit super lectulum suum
Unchecked Copy Box1Ki 17:20 - et clamavit ad Dominum et dixit Domine Deus meus etiamne viduam apud quam ego utcumque sustentor adflixisti ut interficeres filium eius
Unchecked Copy Box1Ki 17:21 - et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus clamavitque ad Dominum et ait Domine Deus meus revertatur oro anima pueri huius in viscera eius
Unchecked Copy Box1Ki 17:22 - exaudivit Dominus vocem Heliae et reversa est anima pueri intra eum et revixit
Unchecked Copy Box1Ki 17:23 - tulitque Helias puerum et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum et tradidit matri suae et ait illi en vivit filius tuus
Unchecked Copy Box1Ki 17:24 - dixitque mulier ad Heliam nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu et verbum Domini in ore tuo verum est
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan