VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

1 Regum (1 Kings) 6 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(2Ch 3:1–14 )
Unchecked Copy Box1Ki 6:1 - factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israhel de terra Aegypti in anno quarto mense zio ipse est mensis secundus regis Salomonis super Israhel aedificare coepit domum Domino
Unchecked Copy Box1Ki 6:2 - domus autem quam aedificabat rex Salomon Domino habebat sexaginta cubitos in longitudine et viginti cubitos in latitudine et triginta cubitos in altitudine
Unchecked Copy Box1Ki 6:3 - et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis iuxta mensuram latitudinis templi et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi
Unchecked Copy Box1Ki 6:4 - fecitque in templo fenestras obliquas
Unchecked Copy Box1Ki 6:5 - et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum in parietibus domus per circuitum templi et oraculi et fecit latera in circuitu
Unchecked Copy Box1Ki 6:6 - tabulatum quod subter erat quinque cubitos habebat latitudinis et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus ut non hererent muris templi
Unchecked Copy Box1Ki 6:7 - domus autem cum aedificaretur lapidibus dedolatis atque perfectis aedificata est et malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo cum aedificaretur
Unchecked Copy Box1Ki 6:8 - ostium lateris medii in parte erat domus dexterae et per cocleam ascendebant in medium cenaculum et a medio in tertium
Unchecked Copy Box1Ki 6:9 - et aedificavit domum et consummavit eam texit quoque domum laquearibus cedrinis
Unchecked Copy Box1Ki 6:10 - et aedificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis et operuit domum lignis cedrinis
Unchecked Copy Box1Ki 6:11 - et factus est sermo Domini ad Salomonem dicens
Unchecked Copy Box1Ki 6:12 - domus haec quam aedificas si ambulaveris in praeceptis meis et iudicia mea feceris et custodieris omnia mandata mea gradiens per ea firmabo sermonem meum tibi quem locutus sum ad David patrem tuum
Unchecked Copy Box1Ki 6:13 - et habitabo in medio filiorum Israhel et non derelinquam populum meum Israhel
Unchecked Copy Box1Ki 6:14 - igitur aedificavit Salomon domum et consummavit eam
Unchecked Copy Box1Ki 6:15 - et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis a pavimento domus usque ad summitatem parietum et usque ad laquearia operuit lignis intrinsecus et texit pavimentum domus tabulis abiegnis
Unchecked Copy Box1Ki 6:16 - aedificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina a pavimento usque ad superiora et fecit interiorem domum oraculi in sanctum sanctorum
Unchecked Copy Box1Ki 6:17 - porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi
Unchecked Copy Box1Ki 6:18 - et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur habens tornaturas suas et iuncturas fabrefactas et celaturas eminentes omnia cedrinis tabulis vestiebantur nec omnino lapis apparere poterat in pariete
Unchecked Copy Box1Ki 6:19 - oraculum autem in medio domus in interiori parte fecerat ut poneret ibi arcam foederis Domini
Unchecked Copy Box1Ki 6:20 - porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis et viginti cubitos latitudinis et viginti cubitos altitudinis et operuit illud atque vestivit auro purissimo sed et altare vestivit cedro
Unchecked Copy Box1Ki 6:21 - domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo et adfixit lamminas clavis aureis
Unchecked Copy Box1Ki 6:22 - nihilque erat in templo quod non auro tegeretur sed et totum altare oraculi texit auro
Unchecked Copy Box1Ki 6:23 - et fecit in oraculo duo cherubin de lignis olivarum decem cubitorum altitudinis
Unchecked Copy Box1Ki 6:24 - quinque cubitorum ala cherub una et quinque cubitorum ala cherub altera id est decem cubitos habentes a summitate alae usque ad alae alterius summitatem
Unchecked Copy Box1Ki 6:25 - decem quoque cubitorum erat cherub secundus mensura pari et opus unum erat in duobus cherubin
Unchecked Copy Box1Ki 6:26 - id est altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum et similiter cherub secundus
Unchecked Copy Box1Ki 6:27 - posuitque cherubin in medio templi interioris extendebant autem alas suas cherubin et tangebat ala una parietem et ala cherub secundi tangebat parietem alterum alae autem alterae in media parte templi se invicem contingebant
Unchecked Copy Box1Ki 6:28 - texit quoque cherubin auro
Unchecked Copy Box1Ki 6:29 - et omnes parietes templi per circuitum scalpsit variis celaturis et torno et fecit in eis cherubin et palmas et picturas varias quasi prominentes de pariete et egredientes
Unchecked Copy Box1Ki 6:30 - sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus
Unchecked Copy Box1Ki 6:31 - et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum postesque angulorum quinque
Unchecked Copy Box1Ki 6:32 - et duo ostia de lignis olivarum et scalpsit in eis picturam cherubin et palmarum species et anaglyfa valde prominentia et texit ea auro et operuit tam cherubin quam palmas et cetera auro
Unchecked Copy Box1Ki 6:33 - fecitque in introitum templi postes de lignis olivarum quadrangulatos
Unchecked Copy Box1Ki 6:34 - et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus et utrumque ostium duplex erat et se invicem tenens aperiebatur
Unchecked Copy Box1Ki 6:35 - et scalpsit cherubin et palmas et celaturas valde eminentes operuitque omnia lamminis aureis opere quadro ad regulam
Unchecked Copy Box1Ki 6:36 - et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum et uno ordine lignorum cedri
Unchecked Copy Box1Ki 6:37 - anno quarto fundata est domus Domini in mense zio
Unchecked Copy Box1Ki 6:38 - et in anno undecimo mense bul ipse est mensis octavus perfecta est domus in omni opere suo et in universis utensilibus aedificavitque eam annis septem
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan