VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

1 Samuelis (1 Samuel) 20 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy Box1Sa 20:1 - fugit autem David de Nahioth quae erat in Rama veniensque locutus est coram Ionathan quid feci quae est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum quia quaerit animam meam
Unchecked Copy Box1Sa 20:2 - qui dixit ei absit non morieris neque enim faciet pater meus quicquam grande vel parvum nisi prius indicaverit mihi hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo nequaquam erit istud
Unchecked Copy Box1Sa 20:3 - et iuravit rursum David et ille ait scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis et dicet nesciat hoc Ionathan ne forte tristetur quinimmo vivit Dominus et vivit anima tua quia uno tantum ut ita dicam gradu ego morsque dividimur
Unchecked Copy Box1Sa 20:4 - et ait Ionathan ad David quodcumque dixerit mihi anima tua faciam tibi
Unchecked Copy Box1Sa 20:5 - dixit autem David ad Ionathan ecce kalendae sunt crastino et ego ex more sedere soleo iuxta regem ad vescendum dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiae
Unchecked Copy Box1Sa 20:6 - si requisierit me pater tuus respondebis ei rogavit me David ut iret celeriter in Bethleem civitatem suam quia victimae sollemnes ibi sunt universis contribulibus eius
Unchecked Copy Box1Sa 20:7 - si dixerit bene pax erit servo tuo si autem fuerit iratus scito quia conpleta est malitia eius
Unchecked Copy Box1Sa 20:8 - fac ergo misericordiam in servum tuum quia foedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti si autem est in me aliqua iniquitas tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me
Unchecked Copy Box1Sa 20:9 - et ait Ionathan absit hoc a te neque enim fieri potest ut si certo cognovero conpletam patris mei esse malitiam contra te non adnuntiem tibi
Unchecked Copy Box1Sa 20:10 - responditque David ad Ionathan quis nuntiabit mihi si quid forte responderit tibi pater tuus dure
Unchecked Copy Box1Sa 20:11 - et ait Ionathan ad David veni egrediamur in agrum cumque exissent ambo in agrum
Unchecked Copy Box1Sa 20:12 - ait Ionathan ad David Domine Deus Israhel si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie et aliquid boni fuerit super David et non statim misero ad te et notum tibi fecero
Unchecked Copy Box1Sa 20:13 - haec faciat Dominus Ionathan et haec augeat si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te revelabo aurem tuam et dimittam te ut vadas in pace et sit Dominus tecum sicut fuit cum patre meo
Unchecked Copy Box1Sa 20:14 - et si vixero facies mihi misericordiam Domini si vero mortuus fuero
Unchecked Copy Box1Sa 20:15 - non auferas misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra
Unchecked Copy Box1Sa 20:16 - pepigit ergo foedus Ionathan cum domo David et requisivit Dominus de manu inimicorum David
Unchecked Copy Box1Sa 20:17 - et addidit Ionathan deierare David eo quod diligeret illum sicut animam enim suam ita diligebat eum
Unchecked Copy Box1Sa 20:18 - dixitque ad eum Ionathan cras kalendae sunt et requireris
Unchecked Copy Box1Sa 20:19 - requiretur enim sessio tua usque perendie descendes ergo festinus et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet et sedebis iuxta lapidem cui est nomen Ezel
Unchecked Copy Box1Sa 20:20 - et ego tres sagittas mittam iuxta eum et iaciam quasi exercens me ad signum
Unchecked Copy Box1Sa 20:21 - mittam quoque et puerum dicens ei vade et adfer mihi sagittas
Unchecked Copy Box1Sa 20:22 - si dixero puero ecce sagittae intra te sunt tolle eas tu veni ad me quia pax tibi est et nihil est mali vivit Dominus si autem sic locutus fuero puero ecce sagittae ultra te sunt vade quia dimisit te Dominus
Unchecked Copy Box1Sa 20:23 - de verbo autem quod locuti fuimus ego et tu sit Dominus inter me et te usque in sempiternum
Unchecked Copy Box1Sa 20:24 - absconditus est ergo David in agro et venerunt kalendae et sedit rex ad comedendum panem
Unchecked Copy Box1Sa 20:25 - cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem quae erat iuxta parietem surrexit Ionathan et sedit Abner ex latere Saul vacuusque apparuit locus David
Unchecked Copy Box1Sa 20:26 - et non est locutus Saul quicquam in die illa cogitabat enim quod forte evenisset ei ut non esset mundus nec purificatus
Unchecked Copy Box1Sa 20:27 - cumque inluxisset dies secunda post kalendas rursum vacuus apparuit locus David dixitque Saul ad Ionathan filium suum cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum
Unchecked Copy Box1Sa 20:28 - et respondit Ionathan Sauli rogavit me obnixe ut iret in Bethleem
Unchecked Copy Box1Sa 20:29 - et ait dimitte me quoniam sacrificium sollemne est in civitate unus de fratribus meis accersivit me nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis vadam cito et videbo fratres meos ob hanc causam non venit ad mensam regis
Unchecked Copy Box1Sa 20:30 - iratus autem Saul adversus Ionathan dixit ei fili mulieris virum ultro rapientis numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem ignominiosae matris tuae
Unchecked Copy Box1Sa 20:31 - omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram non stabilieris tu neque regnum tuum itaque iam nunc mitte et adduc eum ad me quia filius mortis est
Unchecked Copy Box1Sa 20:32 - respondens autem Ionathan Sauli patri suo ait quare moritur quid fecit
Unchecked Copy Box1Sa 20:33 - et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum et intellexit Ionathan quod definitum esset patri suo ut interficeret David
Unchecked Copy Box1Sa 20:34 - surrexit ergo Ionathan a mensa in ira furoris et non comedit in die kalendarum secunda panem contristatus est enim super David eo quod confudisset eum pater suus
Unchecked Copy Box1Sa 20:35 - cumque inluxisset mane venit Ionathan in agrum iuxta placitum David et puer parvulus cum eo
Unchecked Copy Box1Sa 20:36 - et ait ad puerum suum vade et adfer mihi sagittas quas ego iacio cumque puer cucurrisset iecit aliam sagittam trans puerum
Unchecked Copy Box1Sa 20:37 - venit itaque puer ad locum iaculi quod miserat Ionathan et clamavit Ionathan post tergum pueri et ait ecce ibi est sagitta porro ultra te
Unchecked Copy Box1Sa 20:38 - clamavitque Ionathan post tergum pueri festina velociter ne steteris collegit autem puer Ionathae sagittas et adtulit ad dominum suum
Unchecked Copy Box1Sa 20:39 - et quid ageretur penitus ignorabat tantummodo enim Ionathan et David rem noverant
Unchecked Copy Box1Sa 20:40 - dedit igitur Ionathan arma sua puero et dixit ei vade defer in civitatem
Unchecked Copy Box1Sa 20:41 - cumque abisset puer surrexit David de loco qui vergebat ad austrum et cadens pronus in terram adoravit tertio et osculantes alterutrum fleverunt pariter David autem amplius
Unchecked Copy Box1Sa 20:42 - dixit ergo Ionathan ad David vade in pace quaecumque iuravimus ambo in nomine Domini dicentes Dominus sit inter me et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum [Vulgate 20:43] et surrexit et abiit sed et Ionathan ingressus est civitatem
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan