VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

2 Paralipomenon (2 Chronicles) 29 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(2Ki 18:1–3 )
Unchecked Copy Box2Ch 29:1 - igitur Ezechias regnare coepit cum viginti quinque esset annorum et viginti novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Abia filia Zacchariae
Unchecked Copy Box2Ch 29:2 - fecitque quod erat placitum in conspectu Domini iuxta omnia quae fecerat David pater eius
Unchecked Copy Box2Ch 29:3 - ipse anno et mense primo regni sui aperuit valvas domus Domini et instauravit eas
Unchecked Copy Box2Ch 29:4 - adduxitque sacerdotes atque Levitas et congregavit eos in plateam orientalem
Unchecked Copy Box2Ch 29:5 - dixitque ad eos audite me Levitae et sanctificamini mundate domum Domini Dei patrum vestrorum auferte omnem inmunditiam de sanctuario
Unchecked Copy Box2Ch 29:6 - peccaverunt patres nostri et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri derelinquentes eum averterunt facies suas a tabernaculo Domini et praebuerunt dorsum
Unchecked Copy Box2Ch 29:7 - cluserunt ostia quae erant in porticu et extinxerunt lucernas incensumque non adoleverunt et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israhel
Unchecked Copy Box2Ch 29:8 - concitatus est itaque furor Domini super Iudam et Hierusalem tradiditque eos in commotionem et in interitum et in sibilum sicut ipsi cernitis oculis vestris
Unchecked Copy Box2Ch 29:9 - en corruerunt patres nostri gladiis filii nostri et filiae nostrae et coniuges captivae ductae sunt propter hoc scelus
Unchecked Copy Box2Ch 29:10 - nunc igitur placet mihi ut ineamus foedus cum Domino Deo Israhel et avertat a nobis furorem irae suae
Unchecked Copy Box2Ch 29:11 - filii mi nolite neglegere vos elegit Dominus ut stetis coram eo et ministretis illi colatis eum et cremetis incensum
Unchecked Copy Box2Ch 29:12 - surrexerunt ergo Levitae Maath filius Amasiae et Iohel filius Azariae de filiis Caath porro de filiis Merari Cis filius Abdai et Azarias filius Iallelel de filiis autem Gersom Ioha filius Zemma et Eden filius Ioaha
Unchecked Copy Box2Ch 29:13 - at vero de filiis Elisaphan Samri et Iahihel de filiis quoque Asaph Zaccharias et Mathanias
Unchecked Copy Box2Ch 29:14 - necnon de filiis Heman Iahihel et Semei sed et de filiis Idithun Semeias et Ozihel
Unchecked Copy Box2Ch 29:15 - congregaveruntque fratres suos et sanctificati sunt et ingressi iuxta mandatum regis et imperium Domini ut expiarent domum Dei
Unchecked Copy Box2Ch 29:16 - sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud extulerunt omnem inmunditiam quam intro reppererant in vestibulum domus Domini quam tulerunt Levitae et asportaverunt ad torrentem Cedron foras
Unchecked Copy Box2Ch 29:17 - coeperunt autem prima die mensis primi mundare et in die octava eiusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini expiaveruntque templum diebus octo et in die sextadecima mensis eiusdem quod coeperant impleverunt
Unchecked Copy Box2Ch 29:18 - ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem et dixerunt ei sanctificavimus omnem domum Domini et altare holocaustoseos vasaque eius necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis
Unchecked Copy Box2Ch 29:19 - cunctamque templi supellectilem quam polluerat rex Achaz in regno suo postquam praevaricatus est et ecce exposita sunt omnia coram altari Domini
Unchecked Copy Box2Ch 29:20 - consurgensque diluculo Ezechias rex adunavit omnes principes civitatis et ascendit domum Domini
Unchecked Copy Box2Ch 29:21 - obtuleruntque simul tauros septem arietes septem agnos septem et hircos septem pro peccato pro regno pro sanctuario pro Iuda dixit quoque sacerdotibus filiis Aaron ut offerrent super altare Domini
Unchecked Copy Box2Ch 29:22 - mactaverunt igitur tauros et susceperunt sacerdotes sanguinem et fuderunt illud super altare mactaverunt etiam arietes et illorum sanguinem super altare fuderunt immolaverunt agnos et fuderunt super altare sanguinem
Unchecked Copy Box2Ch 29:23 - adplicaverunt hircos pro peccato coram rege et universa multitudine inposueruntque manus suas super eos
Unchecked Copy Box2Ch 29:24 - et immolaverunt illos sacerdotes et asperserunt sanguinem eorum altari pro piaculo universi Israhelis pro omni quippe Israhel praeceperat rex ut holocaustum fieret et pro peccato
Unchecked Copy Box2Ch 29:25 - constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis et psalteriis et citharis secundum dispositionem David et Gad videntis regis et Nathan prophetae siquidem Domini praeceptum fuit per manum prophetarum eius
Unchecked Copy Box2Ch 29:26 - steteruntque Levitae tenentes organa David et sacerdotes tubas
Unchecked Copy Box2Ch 29:27 - et iussit Ezechias ut offerrent holocaustum super altare cumque offerrentur holocausta coeperunt laudes canere Domino et clangere tubis atque in diversis organis quae David rex Israhel reppererat concrepare
Unchecked Copy Box2Ch 29:28 - omni autem turba adorante cantores et hii qui tenebant tubas erant in officio suo donec conpleretur holocaustum
Unchecked Copy Box2Ch 29:29 - cumque finita esset oblatio incurvatus est rex et omnes qui erant cum eo et adoraverunt
Unchecked Copy Box2Ch 29:30 - praecepitque Ezechias et principes Levitis ut laudarent Dominum sermonibus David et Asaph videntis qui laudaverunt eum magna laetitia et curvato genu adoraverunt
Unchecked Copy Box2Ch 29:31 - Ezechias autem etiam haec addidit implestis manus vestras Domino accedite et offerte victimas et laudes in domo Domini obtulit ergo universa multitudo hostias et laudes et holocausta mente devota
Unchecked Copy Box2Ch 29:32 - porro numerus holocaustorum quae obtulit multitudo hic fuit tauros septuaginta arietes centum agnos ducentos
Unchecked Copy Box2Ch 29:33 - sanctificaveruntque Domino boves sescentos et oves tria milia
Unchecked Copy Box2Ch 29:34 - sacerdotes vero pauci erant nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent unde et Levitae fratres eorum adiuverunt eos donec impleretur opus et sanctificarentur antistites Levitae quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes
Unchecked Copy Box2Ch 29:35 - fuerunt igitur holocausta plurima adipes pacificorum et libamina holocaustorum et conpletus est cultus domus Domini
Unchecked Copy Box2Ch 29:36 - laetatusque est Ezechias et omnis populus eo quod ministerium Domini esset expletum de repente quippe hoc fieri placuerat
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan