VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

2 Paralipomenon (2 Chronicles) 9 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(1Ki 10:1–13 )
Unchecked Copy Box2Ch 9:1 - regina quoque Saba cum audisset famam Salomonis venit ut temptaret eum enigmatibus in Hierusalem cum magnis opibus et camelis qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque pretiosas cumque venisset ad Salomonem locuta est ei quaecumque erant in corde suo
Unchecked Copy Box2Ch 9:2 - et exposuit ei Salomon omnia quae proposuerat nec quicquam fuit quod ei non perspicuum fecerit
Unchecked Copy Box2Ch 9:3 - quod postquam vidit sapientiam scilicet Salomonis et domum quam aedificaverat
Unchecked Copy Box2Ch 9:4 - necnon cibaria mensae eius et habitacula servorum et officia ministrorum eius et vestimenta eorum pincernas quoque et vestes eorum et victimas quas immolabat in domo Domini non erat prae stupore ultra in ea spiritus
Unchecked Copy Box2Ch 9:5 - dixitque ad regem verus sermo quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua
Unchecked Copy Box2Ch 9:6 - non credebam narrantibus donec ipsa venissem et vidissent oculi mei et probassem vix medietatem mihi sapientiae tuae fuisse narratam vicisti famam virtutibus tuis
Unchecked Copy Box2Ch 9:7 - beati viri tui et beati servi tui hii qui adsistunt coram te in omni tempore et audiunt sapientiam tuam
Unchecked Copy Box2Ch 9:8 - sit Dominus Deus tuus benedictus qui voluit te ordinare super thronum suum regem Domini Dei tui quia diligit Deus Israhel et vult servare eum in aeternum idcirco posuit te super eum regem ut facias iudicia atque iustitiam
Unchecked Copy Box2Ch 9:9 - dedit autem regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosissimas non fuerunt aromata talia ut haec quae dedit regina Saba regi Salomoni
Unchecked Copy Box2Ch 9:10 - sed et servi Hiram cum servis Salomonis adtulerunt aurum de Ophir et ligna thyina et gemmas pretiosissimas
Unchecked Copy Box2Ch 9:11 - de quibus fecit rex de lignis scilicet thyinis gradus in domo Domini et in domo regia citharas quoque et psalteria cantoribus numquam visa sunt in terra Iuda ligna talia
Unchecked Copy Box2Ch 9:12 - rex autem Salomon dedit reginae Saba cuncta quae voluit et quae postulavit multo plura quam adtulerat ad eum quae reversa abiit in terram suam cum servis suis
(1Ki 10:14–29; 2Ch 1:14–17 )
Unchecked Copy Box2Ch 9:13 - erat autem pondus auri quod adferebatur Salomoni per annos singulos sescenta sexaginta sex talenta auri
Unchecked Copy Box2Ch 9:14 - excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores adferre consueverant omnesque reges Arabiae et satrapae terrarum qui conportabant aurum et argentum Salomoni
Unchecked Copy Box2Ch 9:15 - fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sescentorum aureorum qui in hastis singulis expendebantur
Unchecked Copy Box2Ch 9:16 - trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum quibus tegebantur scuta singula posuitque ea rex in armamentario quod erat consitum nemore
Unchecked Copy Box2Ch 9:17 - fecit quoque rex solium eburneum grande et vestivit illud auro mundissimo
Unchecked Copy Box2Ch 9:18 - sexque gradus quibus ascendebatur ad solium et scabillum aureum et brachiola duo altrinsecus et duos leones stantes iuxta brachiola
Unchecked Copy Box2Ch 9:19 - sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte non fuit tale solium in universis regnis
Unchecked Copy Box2Ch 9:20 - omnia quoque vasa convivii regis erant aurea et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur
Unchecked Copy Box2Ch 9:21 - siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram semel in annis tribus et deferebant inde aurum et argentum et ebur et simias et pavos
Unchecked Copy Box2Ch 9:22 - magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terrae divitiis et gloria
Unchecked Copy Box2Ch 9:23 - omnesque reges terrarum desiderabant faciem videre Salomonis ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde eius
Unchecked Copy Box2Ch 9:24 - et deferebant ei munera vasa argentea et aurea et vestes et arma et aromata equos et mulos per singulos annos
Unchecked Copy Box2Ch 9:25 - habuit quoque Salomon quadraginta milia equorum in stabulis et curruum equitumque duodecim milia constituitque eos in urbibus quadrigarum et ubi erat rex in Hierusalem
Unchecked Copy Box2Ch 9:26 - exercuit etiam potestatem super cunctos reges a fluvio Eufraten usque ad terram Philisthinorum id est usque ad terminos Aegypti
Unchecked Copy Box2Ch 9:27 - tantamque copiam praebuit argenti in Hierusalem quasi lapidum et cedrorum tantam multitudinem velut sycaminorum quae gignuntur in campestribus
Unchecked Copy Box2Ch 9:28 - adducebantur autem ei equi de Aegypto cunctisque regionibus
(1Ki 11:41–43 )
Unchecked Copy Box2Ch 9:29 - reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetae et in libris Ahiae Silonitis in visione quoque Iaddo videntis contra Hieroboam filium Nabath
Unchecked Copy Box2Ch 9:30 - regnavit autem Salomon in Hierusalem super omnem Israhel quadraginta annis
Unchecked Copy Box2Ch 9:31 - dormivitque cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque pro eo Roboam filius eius
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan