VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

2 Corinthios (2 Corinthians) 8 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy Box2Co 8:1 - notam autem facimus vobis fratres gratiam Dei quae data est in ecclesiis Macedoniae
Unchecked Copy Box2Co 8:2 - quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum
Unchecked Copy Box2Co 8:3 - quia secundum virtutem testimonium illis reddo et supra virtutem voluntarii fuerunt
Unchecked Copy Box2Co 8:4 - cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii quod fit in sanctos
Unchecked Copy Box2Co 8:5 - et non sicut speravimus sed semet ipsos dederunt primum Domino deinde nobis per voluntatem Dei
Unchecked Copy Box2Co 8:6 - ita ut rogaremus Titum ut quemadmodum coepit ita et perficiat in vos etiam gratiam istam
Unchecked Copy Box2Co 8:7 - sed sicut in omnibus abundatis fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate vestra in nos ut et in hac gratia abundetis
Unchecked Copy Box2Co 8:8 - non quasi imperans dico sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum conprobans
Unchecked Copy Box2Co 8:9 - scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis
Unchecked Copy Box2Co 8:10 - et consilium in hoc do hoc enim vobis utile est qui non solum facere sed et velle coepistis ab anno priore
Unchecked Copy Box2Co 8:11 - nunc vero et facto perficite ut quemadmodum promptus est animus voluntatis ita sit et perficiendi ex eo quod habetis
Unchecked Copy Box2Co 8:12 - si enim voluntas prompta est secundum id quod habet accepta est non secundum quod non habet
Unchecked Copy Box2Co 8:13 - non enim ut aliis sit remissio vobis autem tribulatio sed ex aequalitate
Unchecked Copy Box2Co 8:14 - in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum ut fiat aequalitas sicut scriptum est
Unchecked Copy Box2Co 8:15 - qui multum non abundavit et qui modicum non minoravit
Unchecked Copy Box2Co 8:16 - gratias autem Deo qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi
Unchecked Copy Box2Co 8:17 - quoniam exhortationem quidem suscepit sed cum sollicitior esset sua voluntate profectus est ad vos
Unchecked Copy Box2Co 8:18 - misimus etiam cum illo fratrem cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias
Unchecked Copy Box2Co 8:19 - non solum autem sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hac gratia quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram
Unchecked Copy Box2Co 8:20 - devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine quae ministratur a nobis
Unchecked Copy Box2Co 8:21 - providemus enim bona non solum coram Deo sed etiam coram hominibus
Unchecked Copy Box2Co 8:22 - misimus autem cum illis et fratrem nostrum quem probavimus in multis saepe sollicitum esse nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa in vos
Unchecked Copy Box2Co 8:23 - sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriae Christi
Unchecked Copy Box2Co 8:24 - ostensionem ergo quae est caritatis vestrae et nostrae gloriae pro vobis in illos ostendite in faciem ecclesiarum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan