The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Shoftim (Judges) 1 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxJdg 1:1 - post mortem Iosue consuluerunt filii Israhel Dominum dicentes quis ascendet ante nos contra Chananeum et erit dux belli

Unchecked Copy BoxJdg 1:2 - dixitque Dominus Iudas ascendet ecce tradidi terram in manus eius

Unchecked Copy BoxJdg 1:3 - et ait Iudas Symeoni fratri suo ascende mecum in sorte mea et pugna contra Chananeum ut et ego pergam tecum in sorte tua et abiit cum eo Symeon

Unchecked Copy BoxJdg 1:4 - ascenditque Iudas et tradidit Dominus Chananeum ac Ferezeum in manus eorum et percusserunt in Bezec decem milia virorum

Unchecked Copy BoxJdg 1:5 - inveneruntque Adonibezec in Bezec et pugnaverunt contra eum ac percusserunt Chananeum et Ferezeum

Unchecked Copy BoxJdg 1:6 - fugit autem Adonibezec quem secuti conprehenderunt caesis summitatibus manuum eius ac pedum

Unchecked Copy BoxJdg 1:7 - dixitque Adonibezec septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias sicut feci ita reddidit mihi Deus adduxeruntque eum in Hierusalem et ibi mortuus est

Unchecked Copy BoxJdg 1:8 - obpugnantes ergo filii Iuda Hierusalem ceperunt eam et percusserunt in ore gladii tradentes cunctam incendio civitatem

Unchecked Copy BoxJdg 1:9 - et postea descendentes pugnaverunt contra Chananeum qui habitabat in montanis et ad meridiem et in campestribus

Unchecked Copy BoxJdg 1:10 - pergensque Iudas contra Chananeum qui habitabat in Hebron cui nomen fuit antiquitus Cariatharbe percussit Sisai et Ahiman et Tholmai

Unchecked Copy BoxJdg 1:11 - atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir cuius nomen vetus erat Cariathsepher id est civitas Litterarum

Unchecked Copy BoxJdg 1:12 - dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et vastaverit eam dabo ei Axam filiam meam uxorem

Unchecked Copy BoxJdg 1:13 - cumque cepisset eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb minor dedit ei filiam suam coniugem

Unchecked Copy BoxJdg 1:14 - quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum quae cum suspirasset sedens asino dixit ei Chaleb quid habes

Unchecked Copy BoxJdg 1:15 - at illa respondit da mihi benedictionem quia terram arentem dedisti mihi da et inriguam aquis dedit ergo ei Chaleb inriguum superius et inriguum inferius

Unchecked Copy BoxJdg 1:16 - filii autem Cinei cognati Mosi ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Iuda in desertum sortis eius quod est ad meridiem Arad et habitaverunt cum eo

Unchecked Copy BoxJdg 1:17 - abiit autem Iudas cum Symeone fratre suo et percusserunt simul Chananeum qui habitabat in Sephath et interfecerunt eum vocatumque est nomen urbis Horma id est anathema

Unchecked Copy BoxJdg 1:18 - cepitque Iudas Gazam cum finibus suis et Ascalonem atque Accaron cum terminis suis

Unchecked Copy BoxJdg 1:19 - fuitque Dominus cum Iuda et montana possedit nec potuit delere habitatores vallis quia falcatis curribus abundabant

Unchecked Copy BoxJdg 1:20 - dederuntque Chaleb Hebron sicut dixerat Moses qui delevit ex ea tres filios Enach

Unchecked Copy BoxJdg 1:21 - Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non deleverunt filii Beniamin habitavitque Iebuseus cum filiis Beniamin in Hierusalem usque in praesentem diem

Unchecked Copy BoxJdg 1:22 - domus quoque Ioseph ascendit in Bethel fuitque Dominus cum eis

Unchecked Copy BoxJdg 1:23 - nam cum obsiderent urbem quae prius Luza vocabatur

Unchecked Copy BoxJdg 1:24 - viderunt hominem egredientem de civitate dixeruntque ad eum ostende nobis introitum civitatis et faciemus tecum misericordiam

Unchecked Copy BoxJdg 1:25 - qui cum ostendisset eis percusserunt urbem in ore gladii hominem autem illum et omnem cognationem eius dimiserunt

Unchecked Copy BoxJdg 1:26 - qui dimissus abiit in terram Etthim et aedificavit ibi civitatem vocavitque eam Luzam quae ita appellatur usque in praesentem diem

Unchecked Copy BoxJdg 1:27 - Manasses quoque non delevit Bethsan et Thanach cum viculis suis et habitatores Dor et Ieblaam et Mageddo cum viculis suis coepitque Chananeus habitare cum eis

Unchecked Copy BoxJdg 1:28 - postquam autem confortatus est Israhel fecit eos tributarios et delere noluit

Unchecked Copy BoxJdg 1:29 - Ephraim etiam non interfecit Chananeum qui habitabat in Gazer sed habitavit cum eo

Unchecked Copy BoxJdg 1:30 - Zabulon non delevit habitatores Cetron et Naalon sed habitavit Chananeus in medio eius factusque est ei tributarius

Unchecked Copy BoxJdg 1:31 - Aser quoque non delevit habitatores Achcho et Sidonis Alab et Achazib et Alba et Afec et Roob

Unchecked Copy BoxJdg 1:32 - habitavitque in medio Chananei habitatoris illius terrae nec interfecit eum

Unchecked Copy BoxJdg 1:33 - Nepthali non delevit habitatores Bethsemes et Bethanath et habitavit inter Chananeum habitatorem terrae fueruntque ei Bethsemitae et Bethanitae tributarii

Unchecked Copy BoxJdg 1:34 - artavitque Amorreus filios Dan in monte nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent

Unchecked Copy BoxJdg 1:35 - habitavitque in monte Hares quod interpretatur testaceo in Ahilon et Salabim et adgravata est manus domus Ioseph factusque est ei tributarius

Unchecked Copy BoxJdg 1:36 - fuit autem terminus Amorrei ab ascensu Scorpionis Petra et superiora loca
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1