VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Actus (Acts) 14 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxAct 14:1 - factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam Iudaeorum et loquerentur ita ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo
Unchecked Copy BoxAct 14:2 - qui vero increduli fuerunt Iudaei suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres
Unchecked Copy BoxAct 14:3 - multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiae suae dante signa et prodigia fieri per manus eorum
Unchecked Copy BoxAct 14:4 - divisa est autem multitudo civitatis et quidam quidem erant cum Iudaeis quidam vero cum apostolis
Unchecked Copy BoxAct 14:5 - cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum principibus suis ut contumeliis adficerent et lapidarent eos
Unchecked Copy BoxAct 14:6 - [Vulgate 14:6a] intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae Lystram et Derben et universam in circuitu regionem
Unchecked Copy BoxAct 14:7 - [Vulgate 14:6b] et ibi evangelizantes erant
Unchecked Copy BoxAct 14:8 - [Vulgate 14:7] et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat claudus ex utero matris suae qui numquam ambulaverat
Unchecked Copy BoxAct 14:9 - [Vulgate 14:8] hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieret
Unchecked Copy BoxAct 14:10 - [Vulgate 14:9] dixit magna voce surge super pedes tuos rectus et exilivit et ambulabat
Unchecked Copy BoxAct 14:11 - [Vulgate 14:10] turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt vocem suam lycaonice dicentes dii similes facti hominibus descenderunt ad nos
Unchecked Copy BoxAct 14:12 - [Vulgate 14:11] et vocabant Barnaban Iovem Paulum vero Mercurium quoniam ipse erat dux verbi
Unchecked Copy BoxAct 14:13 - [Vulgate 14:12] sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante ianuas adferens cum populis volebat sacrificare
Unchecked Copy BoxAct 14:14 - [Vulgate 14:13] quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes
Unchecked Copy BoxAct 14:15 - [Vulgate 14:14] et dicentes viri quid haec facitis et nos mortales sumus similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt
Unchecked Copy BoxAct 14:16 - [Vulgate 14:15] qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi in vias suas
Unchecked Copy BoxAct 14:17 - [Vulgate 14:16] et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens de caelo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et laetitia corda vestra
Unchecked Copy BoxAct 14:18 - [Vulgate 14:17] et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent
Unchecked Copy BoxAct 14:19 - [Vulgate 14:18] supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra civitatem aestimantes eum mortuum esse
Unchecked Copy BoxAct 14:20 - [Vulgate 14:19] circumdantibus autem eum discipulis surgens intravit civitatem et postera die profectus est cum Barnaba in Derben
Unchecked Copy BoxAct 14:21 - [Vulgate 14:20] cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam
Unchecked Copy BoxAct 14:22 - [Vulgate 14:21] confirmantes animas discipulorum exhortantes ut permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei
Unchecked Copy BoxAct 14:23 - [Vulgate 14:22] et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus commendaverunt eos Domino in quem crediderunt
Unchecked Copy BoxAct 14:24 - [Vulgate 14:23] transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphiliam
Unchecked Copy BoxAct 14:25 - [Vulgate 14:24] et loquentes in Pergen verbum Domini descenderunt in Attaliam
Unchecked Copy BoxAct 14:26 - [Vulgate 14:25] et inde navigaverunt Antiochiam unde erant traditi gratiae Dei in opus quod conpleverunt
Unchecked Copy BoxAct 14:27 - [Vulgate 14:26] cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium fidei
Unchecked Copy BoxAct 14:28 - [Vulgate 14:27] morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan