VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Actus (Acts) 28 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxAct 28:1 - et cum evasissemus tunc cognovimus quia Militene insula vocatur barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis
Unchecked Copy BoxAct 28:2 - accensa enim pyra reficiebant nos omnes propter imbrem qui inminebat et frigus
Unchecked Copy BoxAct 28:3 - cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et inposuisset super ignem vipera a calore cum processisset invasit manum eius
Unchecked Copy BoxAct 28:4 - ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non sinit vivere
Unchecked Copy BoxAct 28:5 - et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus est
Unchecked Copy BoxAct 28:6 - at illi existimabant eum in tumorem convertendum et subito casurum et mori diu autem illis sperantibus et videntibus nihil mali in eo fieri convertentes se dicebant eum esse deum
Unchecked Copy BoxAct 28:7 - in locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit
Unchecked Copy BoxAct 28:8 - contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset ei manus salvavit eum
Unchecked Copy BoxAct 28:9 - quo facto et omnes qui in insula habebant infirmitates accedebant et curabantur
Unchecked Copy BoxAct 28:10 - qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus inposuerunt quae necessaria erant
Unchecked Copy BoxAct 28:11 - post menses autem tres navigavimus in nave alexandrina quae in insula hiemaverat cui erat insigne Castorum
Unchecked Copy BoxAct 28:12 - et cum venissemus Syracusam mansimus ibi triduo
Unchecked Copy BoxAct 28:13 - inde circumlegentes devenimus Regium et post unum diem flante austro secunda die venimus Puteolos
Unchecked Copy BoxAct 28:14 - ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem et sic venimus Romam
Unchecked Copy BoxAct 28:15 - et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tribus Tabernis quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo accepit fiduciam
Unchecked Copy BoxAct 28:16 - cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite
Unchecked Copy BoxAct 28:17 - post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum
Unchecked Copy BoxAct 28:18 - qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me
Unchecked Copy BoxAct 28:19 - contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare
Unchecked Copy BoxAct 28:20 - propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui propter spem enim Israhel catena hac circumdatus sum
Unchecked Copy BoxAct 28:21 - at illi dixerunt ad eum nos neque litteras accepimus de te a Iudaea neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum
Unchecked Copy BoxAct 28:22 - rogamus autem a te audire quae sentis nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur
Unchecked Copy BoxAct 28:23 - cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam
Unchecked Copy BoxAct 28:24 - et quidam credebant his quae dicebantur quidam vero non credebant
Unchecked Copy BoxAct 28:25 - cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros
Unchecked Copy BoxAct 28:26 - dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis
Unchecked Copy BoxAct 28:27 - incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos
Unchecked Copy BoxAct 28:28 - notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et audient
Unchecked Copy BoxAct 28:30 - mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum
Unchecked Copy BoxAct 28:31 - praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan