VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Actus (Acts) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxAct 3:1 - Petrus autem et Iohannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam
Unchecked Copy BoxAct 3:2 - et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae baiulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quae dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab introeuntibus in templum
Unchecked Copy BoxAct 3:3 - is cum vidisset Petrum et Iohannem incipientes introire in templum rogabat ut elemosynam acciperet
Unchecked Copy BoxAct 3:4 - intuens autem in eum Petrus cum Iohanne dixit respice in nos
Unchecked Copy BoxAct 3:5 - at ille intendebat in eos sperans se aliquid accepturum ab eis
Unchecked Copy BoxAct 3:6 - Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula
Unchecked Copy BoxAct 3:7 - et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatae sunt bases eius et plantae
Unchecked Copy BoxAct 3:8 - et exiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in templum ambulans et exiliens et laudans Dominum
Unchecked Copy BoxAct 3:9 - et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum
Unchecked Copy BoxAct 3:10 - cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi
Unchecked Copy BoxAct 3:11 - cum teneret autem Petrum et Iohannem concurrit omnis populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes
Unchecked Copy BoxAct 3:12 - videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitae quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare
Unchecked Copy BoxAct 3:13 - Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati iudicante illo dimitti
Unchecked Copy BoxAct 3:14 - vos autem sanctum et iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis
Unchecked Copy BoxAct 3:15 - auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cuius nos testes sumus
Unchecked Copy BoxAct 3:16 - et in fide nominis eius hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen eius et fides quae per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum
Unchecked Copy BoxAct 3:17 - et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis sicut et principes vestri
Unchecked Copy BoxAct 3:18 - Deus autem quae praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum implevit sic
Unchecked Copy BoxAct 3:19 - paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata
Unchecked Copy BoxAct 3:20 - ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et miserit eum qui praedicatus est vobis Iesum Christum
Unchecked Copy BoxAct 3:21 - quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum
Unchecked Copy BoxAct 3:22 - Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis
Unchecked Copy BoxAct 3:23 - erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe
Unchecked Copy BoxAct 3:24 - et omnes prophetae a Samuhel et deinceps qui locuti sunt et adnuntiaverunt dies istos
Unchecked Copy BoxAct 3:25 - vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae
Unchecked Copy BoxAct 3:26 - vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan