VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Actus (Acts) 4 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxAct 4:1 - loquentibus autem illis ad populum supervenerunt sacerdotes et magistratus templi et Sadducaei
Unchecked Copy BoxAct 4:2 - dolentes quod docerent populum et adnuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis
Unchecked Copy BoxAct 4:3 - et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam in crastinum erat enim iam vespera
Unchecked Copy BoxAct 4:4 - multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus est numerus virorum quinque milia
Unchecked Copy BoxAct 4:5 - factum est autem in crastinum ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Hierusalem
Unchecked Copy BoxAct 4:6 - et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali
Unchecked Copy BoxAct 4:7 - et statuentes eos in medio interrogabant in qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos
Unchecked Copy BoxAct 4:8 - tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores
Unchecked Copy BoxAct 4:9 - si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste salvus factus est
Unchecked Copy BoxAct 4:10 - notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus
Unchecked Copy BoxAct 4:11 - hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus qui factus est in caput anguli
Unchecked Copy BoxAct 4:12 - et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri
Unchecked Copy BoxAct 4:13 - videntes autem Petri constantiam et Iohannis conperto quod homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant
Unchecked Copy BoxAct 4:14 - hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat nihil poterant contradicere
Unchecked Copy BoxAct 4:15 - iusserunt autem eos foras extra concilium secedere et conferebant ad invicem
Unchecked Copy BoxAct 4:16 - dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negare
Unchecked Copy BoxAct 4:17 - sed ne amplius divulgetur in populum comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum
Unchecked Copy BoxAct 4:18 - et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu
Unchecked Copy BoxAct 4:19 - Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum iudicate
Unchecked Copy BoxAct 4:20 - non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui
Unchecked Copy BoxAct 4:21 - at illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in eo quod acciderat
Unchecked Copy BoxAct 4:22 - annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum erat signum istud sanitatis
(cf. Psa 2:1, 2 )
Unchecked Copy BoxAct 4:23 - dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent
Unchecked Copy BoxAct 4:24 - qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt
Unchecked Copy BoxAct 4:25 - qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania
Unchecked Copy BoxAct 4:26 - adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius
Unchecked Copy BoxAct 4:27 - convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel
Unchecked Copy BoxAct 4:28 - facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri
Unchecked Copy BoxAct 4:29 - et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum
Unchecked Copy BoxAct 4:30 - in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Iesu
Unchecked Copy BoxAct 4:31 - et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia
Unchecked Copy BoxAct 4:32 - multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia
Unchecked Copy BoxAct 4:33 - et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illis
Unchecked Copy BoxAct 4:34 - neque enim quisquam egens erat inter illos quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant vendentes adferebant pretia eorum quae vendebant
Unchecked Copy BoxAct 4:35 - et ponebant ante pedes apostolorum dividebantur autem singulis prout cuique opus erat
Unchecked Copy BoxAct 4:36 - Ioseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis quod est interpretatum Filius consolationis Levites Cyprius genere
Unchecked Copy BoxAct 4:37 - cum haberet agrum vendidit illum et adtulit pretium et posuit ante pedes apostolorum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan